Decretalium compilatio = Extravagantes (I)
http://www.intratext.com/ixt/lat0833/_INDEX.HTM
Source of the electronic transcription: Dr Angus Graham – angus.graham@virgin.net
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License [2007 07 17]
· LIBER PRIMUS.
TITULUS I. DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.
- CAP. I. Tractat de
trinitate et ipsius operibus; de fide et articulis fidei. – §. 3. Tractatur hic de sacramentis ecclesiasticis.
Abb. Sic.
- CAP. II. Pater et Filius et Spiritus sanctus
vera unione, non collectiva seu similitudinaria, sunt una essentia,
substantia seu natura; quae substantia non est generans, nec genita, nec
procedens; quia illi actus non attribuuntur substantiae, sed personis:
nec per hoc in trinitate concluditur quaternitas. Contrarium sentientes
ut haeretici sunt censendi, nisi ab errore resipiscant, et correctioni
apostolicae sedis se supponant. Abb. Siculus.
TITULUS II.
DE CONSTITUTIONIBUS.
- CAP. I. Iuris canonici
statuta omnes ligant, et eorum ritu tam in pronunciando quam in decidendo
iudicia sunt regulanda.
- CAP. II. Constitutio respicit futura, et non
praeterita.
- CAP. III. Potestas legem condendi et mutandi est
penes vicarium Christi. Et quod de uno connexorum statuitur, ad aliud
connexum extenditur. Abbas Sicul.
- CAP. IV. Omne prohibitum a
lege peccatum est, et omne illud, quod sequitur ex eo. Hoc d.
- CAP. V. Constitutiones decretorum singularibus
sunt opinionibus praeferendae.
- CAP. VI. Non valet constitutio collegii in
damnum aliquorum et commodum aliorum, cessante rationabili causa. Vel
sic: Absque rationabili causa non potest maior pars capituli tollere
consuetudinem, utilitatem privatam nutriendo.
- CAP. VII. Constitutio laicorum ecclesiam seu
eius bona non adstringit.
- CAP. VIII. Dignitas sublata de ecclesia per
statutum capituli, confirmatum per Papam, ulterius non censetur vocare,
nisi per contrarium actum statutum fuerit revocatum.
- CAP. IX. Non obstante certo canonicorum numero,
etiam per Papam confirmato, providendum est receptis ultra numerum de
superexcrescentibus fructibus; maxime si voluntarie per canonicos fuerint
recepti.
- CAP. X. Statutum generale laicorum ad ecclesias
vel ecclesiasticas personas, vel earum bona in earum praeiudicium non
extenditur; nec speciale, etiamsi earum commodum et favorem concernat.
Hoc dicit quoad intellectum. Abbas Siculus.
- CAP. XI. Poena simpliciter
apposita propter contumaciam in dubio intelligitur temporalis, et non
perpetua.
- CAP. XII. Non possunt
canonici sine causa restringere numerum canonicorum seu praebendarum. Abb. Sicul.
- CAP. XIII. Constitutio futura respicit, et non
praeterita, nisi in ea de praeteritis caveatur.
TITULUS III.
DE RESCRIPTIS.
- CAP. I. Privilegio generali, secundum ius
commune obtento, obstat rescriptum speciale, etiam de eo mentionem non
faciens. H. d. secundum intellectum magis communem.
- CAP. II. In rescripto
apostolico subintelligitur clausula: “si preces veritate nitantur.” Et si rescriptum
prohibet causae cognitionem, est de falsitate suspectum.
- CAP. III. Si in secundo
rescripto, per adversarium impetrato, non fiat mentio de primo, valet
primum, et non secundum; alias valet secundum. Et si primum fuit
impetratum communi consensu partium, non valet secundum impetratum per
alteram partem, hoc tacito.
- CAP. IV. Si Papa mandat in rescripto de duobus
inquiri alternative, ad certum effectum consequendum sufficit alterum
probari.
- CAP. V. Is, ad quem
rescriptum Papae dirigitur, debet illi parere, vel causam rationabilem
assignare, quare parere non potest.
- CAP. VI. Cistercienses sunt
privilegiati, quod non possunt conveniri per rescriptum Papae, nisi in eo
fiat mentio de eorum ordine.
- CAP. VII. Si sede vacante
scribitur capitulo, ut gerenti vices episcopi, ut praebendam alicui
conferat, si creatur episcopus nondum exsecuto mandato, et ad eum spectet
collatio praebendarum, illud adimplere tenetur. Hoc dicit secundum lecturam communiter
approbatam. Abb. Sicul.
- CAP. VIII. Non valet
rescriptum impetratum ad beneficia, si in eo tacetur dignitas
impetrantis.
- CAP. IX. Valet secundum
rescriptum impetratum ab adversario, licet non faciat mentionem de primo,
si primus impetrans dolo vel negligentia non fuit usus illo.
- CAP. X. Non valent
rescripta, per quae incerti iudices dantur, vel futura negotia
committuntur.
- CAP. XI. Falsa latinitas
vitiat rescriptum Papae. Hoc dicit
Ioan. Andr.; concordat Abbas.
- CAP. XII. Contra secundum
rescriptum non potest opponi de taciturnitate primi impetrati per
appellantem, de sua appellatione non habita mentione. Hoc dic. Ioan. Andr.; concord. Abb. Sicul.
- CAP. XIII. Rescriptum, quo scribitur pluribus
cum clausula: “Quod si non omnes etc.” intelligitur tam de impotentia
facti, quam iuris.
- CAP. XIV. In quaestione revocationis
rescriptorum recurritur ad arbitros, si iudices in cognitione sibi non
deferant, nec invicem concordent. H. d. usque ad §. Quoniam. – (Quoniam
etc.:) Per generalem clausulam positam in rescripto delegatus ante
expressionem personarum vel rerum iurisdictionem habet in habitu, et non
in actu. Et speciales literae derogant literis generalibus super non
specificatis in eis, quamquam de illis nullam faciant mentionem. Abb.
- CAP. XV. Per generalem clausulam: “Quidam alii,
et res aliae,” multitudo effrenata non includitur, nec personae, nec res
maiores expressis, sed pares vel minores.
- CAP. XVI. Qui contra unum super eodem ad
diversos iudices diversa rescripta impetrat, et eis utitur, perdit
commodum utriusque.
- CAP. XVII. Non valet rescriptum ad beneficium
impetratum, de beneficio impetrantis non faciens mentionem.
- CAP. XVIII. Ordo rescripti
interpretationem recipit a iuro communi.
- CAP. XIX. Non valet
impetratio in ecclesia numerata, non facta de numero mentione, si per eam
frangitur numerus canonicorum, licet non frangatur numerus praebendarum;
et processus inde factus est nullus. Hoc
dicit quoad intellectum Panor.
- CAP. XX. Difficile et
famosum c. et est clavis totius tituli. Et h. d. in summa: Exprimens
falsum, vel tacens verum in rescripto, si malitiose, caret prorsus
impetratis. Sed si per simplicitatem vel ignorantiam aut obtinuisset vero
expresso, et suppresso falso saltem literas in forma communi, et
delegatus procedit servato iuris ordine, et non speciali forma rescripti;
secus, si nullo modo literas habuisset.
- CAP. XXI. In causa
monasterii convenitur abbas per rescriptum, in quo nulla fit mentio de
conventu; nec propter hoc appellari potest, nisi abbatis et conventus
bona essent distincta omnino.
- CAP. XXII. Processus factus per literas
subreptitias irritatur; sed factus contra formam rescripti, irritus
nunciatur.
- CAP. XXIII. Valet secundum rescriptum, licet de
primo non faciat mentionem, quo uti noluit impetrans intra annum.
- CAP. XXIV. Si a delegato
aliquid mandatur ordinario, debet humiliter exsequi. Sed si alius
delegatus per alias literas post exsecutionem mandat contrarium, vel si
ante exsecutionem innotuerit ordinario, inter delegatum, qui mandavit, et
alium, contentionem esse de iurisdictione, faciat sibi utrarumque
literarum copiam exhiberi; non ut iurisdictionaliter cognoscat, sed ut se
informet, an per secundas revocentur primae. Et si primae revocentur,
exsequatur secundum mandatum. Si autem non revocentur, vel de hoc
dubitet, non exsequatur secundum mandatum, donec contentio de
iurisdictione terminetur. Abb. Sic.
- CAP. XXV. Quando in
rescripto plura narrantur, diversos effectus operantia, non sufficit
impetranti alterum solum probare, ad utrumque effectum consequendum.
- CAP. XXVI. Non valet rescriptum super
restitutione beneficii impetratum, quod de causa excommunicationis et
amotionis impetrantis non facit mentionem.
- CAP. XXVII. Per literas iustitiae non tenetur
episcopus providere habenti perpetuam vicariam vel sufficiens
patrimonium, nec valent literae gratiae ad beneficium obtinendum, in
quibus impetrans tacuit perpetuam vicariam. Hoc dicit comprehendendo
utrumque intellectum.
- CAP. XXVIII. Per literas apostolicas, de hac
constitutione mentionem non facientes, non potest quis trahi ultra duas
diaetas extra suam dioecesim nisi de consensu partium literae fuerint
impetratae. Hoc dicit usque ad §. Sunt et alii. – §. 1. Non valent literae, ad
lites impetratae, sine speciali mandato domini, nisi impetrentur per
coniunctam personam. h. d.
- CAP. XXIX. Si occasione
duorum rescriptorum, unius scilicet in causa principali, alterius in
causa appellationis, contenditur, non iudex super principali, sed
deputatus super appellatione, cognoscere debet de validitate
appellationis.
- CAP. XXX. Si plures
impetrant in eadem ecclesia, statur datae, ut primus impetrans
praeferatur, et solus admittatur. Ita
communiter summant doctores, et procedit istud summarium secundum
opinionem communem, quae hodie invaluit, propter iura nova.
- CAP. XXXI. Si habens literas Papae ad beneficium
eis propter annuam pensionem renunciat, non valent literae beneficiales
per eum hoc tacito impetratae.
- CAP. XXXII. Receptus per literas apostolicas,
licet praebendam exspectet, per alias literas hoc supprimentes in alia
ecclesia recipi non debet. Hoc dicit inhaerendo verbis literae.
- CAP. XXXIII. Non valet rescriptum, quod procurator
revocatus et de hoc certificatus extra iudicium impetravit; secus tamen,
si in iudicio, dummodo revocatio ad notitiam adversarii vel iudicis non
pervenerit. Hoc dicit secundum lecturam magis communem.
- CAP. XXXIV. Rescriptum, impetratum contra
hominem alicuius dioecesis, non extenditur ad hominem eiusdem nominis
alterius dioecesis.
- CAP. XXXV. Per rescriptum, impetratum contra homines
dioecesis, non possunt conveniri homines civitatis.
- CAP. XXXVI. Si conveniendus
per clausulam moriatur re integra, successor conveniri non potest.
- CAP. XXXVII. Non valent literae exsecutoriae, in
quibus impetrans falso dixit, monitorias praecessisse.
- CAP. XXXVIII. Cessantibus clausulis in dubio
Papa non intendit gravare eundem collatorem super provisione duorum; ideo
secundus impetrans repellitur, sive primus exspectet, sive sit iam
gratiam consecutus. Hoc dicit secundum intellectum Gloss.
- CAP. XXXIX. Ecclesia, in
qua Papa primus dedit monitorias, et secundus exsecutorias, per primum,
non per secundum intelligitur gravata.
- CAP. XL. Dioecesanus, cui
scribitur, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non est, provideat
vel faciat provideri, non potest id exsequi circa beneficium spectans ad
collationem alterius, iam pro alio gravati.
- CAP. XLI. Per rescriptum
directum excommunicatori, ut absolvat excommunicatum, si contra concilium
eum excommunicavit, datis exsecutoribus, qui eo non parente exsequantur,
non excommunicatori, sed exsecutoribus cognitio demandatur.
- CAP. XLII. Si impetrans
rescriptum ad beneficium, dixit se non beneficiatum, quum tamen haberet
beneficium, licet exiguum, non valet rescriptum.
- CAP. XLIII. Abutentes rescripto apostolico in
casibus hic enumeratis, privantur commodo rescripti, et condemnantur in
sumptibus et damnis adversario.
TITULUS IV.
DE CONSUETUDINE.
- CAP. I. Consuetudo, inferens gravamen ecclesiis,
debet iudicis officio tolli. Hoc dicit secundum intellectum magis
singularem.
- CAP. II. Ex consuetudine
potest introduci actus sive solennitas, per quam sine apprehensione reali
transfertur possessio rei absentis. H.
d. et est casus singularis secundum Abbatem Siculum.
- CAP. III. Non valet
consuetudo, ut in causis ecclesiasticis dictum populi pro sententia
teneatur.
- CAP. IV. Consuetudo non
potest operari, ut clericus non episcopus possit exercere ea, quae sunt
reservata ordini episcopali. Et est
casus notabilis. Abb. Sicul.
- CAP. V. Non valet consuetudo,
per quam interdicti sententia violator.
- CAP. VI. In attribuendis
officiis novae dignitati servatur consuetudo vicinarum civitatum. Quae si diversa
fuerit, servabitur magis rationabilis et aliis non praeiudicans.
- CAP. VII. Non potest induci
ex consuetudine, ut quis possit dimittere dignitatem sine superioris
licentia, vel ut possit, electus administrare, non habita confirmatione a
superiore.
- CAP. VIII. De consuetudine
potest induci, quod una ecclesia de gremio alterius teneatur sibi
praelatum elegere. Et consuetudo
est optima legum interpres.
- CAP. IX. Capitulum sine
episcopo statuta seu consuetudines novas facere vel antiquas immutare non
potest.
- CAP. X. Non valet
consuetudo, per quam quis inducitur ad peccandum vel bona propria
dissipandum.
- CAP. XI. Consuetudo non
derogat iuri naturali seu divino, cuius transgressio peccatum inducit;
nec positivo, nisi sit rationabilis et praescripta.
TITULUS V. DE POSTULATIONE PRAELATORUM.
- CAP. I. Impostulabilis est
qui violat interdictum. H. d. quoad titulum; habet enim multa alia dicta,
quae non faciunt ad tit.
- CAP. II. Qui postulationem cassatam vitio
personae innovat est eligendi et postulandi potestate privatus.
- CAP. III. Postulatio, per
quam privata vel minor utilitas communi vel maiori praefertur, vel quae
fit a minori quam a tertia parte collegii, admitti non debet.
- CAP. IV. Archiepiscopus in
archiepiscopum postulatur. Et ex quo postulatio praesentata est Papae,
non possunt postulantes ab ea recedere; sed debet superioris iudicium
exspectari. H. d. quoad titulum.
- CAP. V. Postulatio, contra
quam agitur de contempto, potest sine praeiudicio alicuius reiici; potest
tamen de speciali gratia admitti. Hoc dicit.
- CAP. VI. Episcopus non est
eligendus ad aliam dignitatem, sed postulandus.
TITULUS VI. DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE.
- CAP. I. Ecclesiae
collegiatae non debet provideri de praelato per collationem seu
provisionem, sed per electionem canonicam fiendam per ipsum collegium. H. d. Abbas.
- CAP. II. Electus ad
clamorem populi, non debet per superiorem confirmari.
- CAP. III. Electio canonica
confirmanda est; debet tamen superior ante confirmationem inquirere de
conversatione et vita electi, ubi fuit conversatus.
- CAP. IV. Electo in
archiepiscopum sedes apostolica pallium non tradet, nisi prius praestet
fidelitatis et obedientiae iuramentum.
- CAP. V. Si schismaticus ad
unionem ecclesiae reversus, eligitur in episcopum, electio non tenet, sed
ex dispensatione potest confirmari.
- CAP. VI. Electus in Romanum
Pontificem a duabus partibus cardinalium, nulla exceptione obstante est
Papa; electus autem a minori numero gerens se pro Papa, incidit una cum
sibi adhaerentibus in poenas hic contentas.
- CAP. VII. Electio ad
episcopatum fieri debet de digno scientia, moribus et aetate, et quod
habeat trigesimuro annum completum, et sit de legitimo matrimonio natus.
Hoc dic. usque ad §. Quum vero. – §. 1. Beneficia electi in episcopum
vacant per confirmationem, adeptionem possessionis, et consecrationem
secutam, vel postquam praefixum tempus ad petendam consecrationem lapsum
fuerit. Hoc dic. usque ad §. Inferiora. Abbas Siculus. – §. 2. In
dignitatibus et officiis citra episcopatum ac curatis beneficiis debet
assumendus vigesimum quintum annum attigisae, et alias esse idoneus
scientia et moribus; et si non est in ordine requisito, debet se facere
promoveri in proximis temporibus; alias monitus non parens privatur
beneficio, non obstante appellatione, nisi ex causa legitima excusetur.
Hoc dic. usque ad §. Clerici. Abb. Siculus. – §. 3. Eligentes indignum
contra formam huius c. privati sunt pro prima vice potestate eligendi, et
idem in collatore; et defectum capituli supplet episcopus, et e converso.
Et si capitulum negligit, fit
devolutio ad metropolitanum. Hoc dic. usque ad finem.
- CAP. VIII. Compromittentes
super electione tenentur recipere electum a compromissario, si est
idoneus.
- CAP. IX. Electus ante confirmationem beneficia
conferre vel aliter administrare non potest.
- CAP. X. Electio facta post appellationem, et
prima non cassata, et contra privilegia ecclesiae, cassanda est.
- CAP. XI. Metropolitanus
confirmatus, licet nondum receperit pallium, potest suum suffraganeum
consecrari facere.
- CAP. XII. Is, cuius electio
fuit cassata, non vitio personae, sed electionis modo, iterum eligi
potest; secus, si vitio personae.
- CAP. XIII. Non professus
potest postulari in abbatem, si ex aliqua bona causa fiat talis
postulatio. Hoc dic. secundum
lecturam, quae est magis singularis.
- CAP. XIV. Electio debet
esse in libertate eligentium, nec valet contraria consuetudo.
- CAP. XV. Per confirmationem electionis non
transfertur potestas exercendi ea, quae sunt ordinis. Illa enim
transferuntur per consecrationem. Abbas.
- CAP. XVI. Qui electioni de
se factae renunciat appellare nequit ad impediendam electionem alterius. Et electio, quae est a suspensis celebrata, non
tenet.
- CAP. XVII. Si electus non habet sufficientem
scientiam, vel ante confirmationem administrat, eius electio cassari
debet.
- CAP. XVIII. Si vocantur ad electionem non
vocandi, valet electio facta eis non exspectatis. H. dic. secundum
lecturam communem.
- CAP. XIX. Non debet inspici, an post
appellationem, sed an contra fuerit electio celebrata. Et penes vocantes,
quibus competit vocandi potestas, remanet ius eligendi, si vocati venire
contemnunt. Et ad officium confirmatoris spectat examinare electum, etiam
nemine opponente. Et nisi electus doceatur, legitimae aetatis et
literaturae, habetur pro non legitime electo.
- CAP. XX. Illegitimus potest postulari, non autem
eligi, et electores, nisi probaverint, illum ignoranter elegisse,
incidunt in poenas Lateranensis concilii.
- CAP. XXI. Non possunt electores in praeiudicium
electi compromittere; sed, si consenserit electioni suae vel consentire
velit, non obstante laudo in contrarium lato, est confirmandus, si aliud
canonicum sibi non obsistat, licet non sit de gremio illius ecclesiae,
quamcunque ob causam a maiori parte fuerit appellatum. Et in hoc ultimo
est iste textus multum notabilis.
- CAP. XXII. Electus a maiori
et saniori parte capituli, si est et erat idoneus tempore electionis,
confirmabitur; si autem erat indignus in ordinibus, scientia vel aetate,
et fuit scienter electus, electus a minori parte, si est dignus,
confirmabitur.
- CAP. XXIII. Recipientes
postulatum ad ecclesiam tanquam institutum vel administratorem ante
admissionem postulationis a superiore factam, privati sunt potestate
eligendi, et ad alios, licet pauciores, devolvitur potestas eligendi; et
si omnes privati sunt, devolvitur ad Papam in ecclesiis cathedralibus. Hoc dic. secundum principaliorem intellectum,
qui magis congruit literae.
- CAP. XXIV. Sufficit electo
ad obtinendum docere, eligentem fuisse in quasi possessione tempore
electionis, licet non probet, quod proprietas iuris eligendi ad illum
pertineret.
- CAP. XXV. Eligentes
scienter indignum privati sunt potestate eligendi in electione, quae
primo occurrit facienda.
- CAP. XXVI. Eligens scienter
indignum in episcopum, est ob hoc suspensus a beneficiis ecclesiae per
triennium, nec potest interim ad dignitatem illius eligi vel assumi.
- CAP. XXVII. Si non
professus eligitur ad regimen ecclesiae regularis, cassatur electio,
consuetudine in contrarium non obstante.
- CAP. XXVIII. Nominatio vel
appellatio eius, cuius non interest, electionem non impedit. Sed si
vocandus contemnitur, eo prosequente contemptum, cassatur electio etiam
confirmata; et potest prosequi, nisi consenserit electioni; quod potest
etiam ex post facto. H. d. usque ad §. Super eo. – §. 1. Episcopus, dum
celebratur missa consecrationis suae, vel archiepiscopus ante receptum
pallium, ordines conferre non debet. H. d. usque ad ver. Quod autem. – §.
2. Iste vers. non summatur, tum propter diversitatem lecturarum, tum quia
non facit ad titulum. Abb.
- CAP. XXIX. Electio per
minorem partem capituli facta non tenet, nec per subsequentem consensum
ratificari potest. Hoc dicit
secundum communem intellectum.
- CAP. XXX. Potestas data
compromissariis ad eligendum praelatum, re non integra revocari non
potest, et desinit res esse integra, postquam compromissarii coeperunt
habere tractatum.
- CAP. XXXI. De consuetudine
potest canonicorum electio ad solum capitulum pertinere. Hoc dicit, et solet quotidie allegari.
- CAP. XXXII. Compromittentes
tenentur recipere electum a compromissariis, si sit dignus, nisi contra
formam compromissi eum appareat electum.
- CAP. XXXIII. Si ex septem
compromissariis tres eligunt quartum, et ille consentit, et est idoneus,
confirmabitur electio.
- CAP. XXXIV. Electio
imperatoris, spectat ad principes Germanos, tres praelatos, et quatuor
laicos, et electio facta per eorum maiorem partem, ceteris non contemptis,
tenet. Et ad Papam pertinet electum examinare, approbare, et inungere,
consecrare, et coronare, si est dignus; vel reiicere, si est indignus, ut
quia sacrilegus, excommunicatus, tyrannus, fatuus et haereticus, paganus,
periurus, vel ecclesiae persecutor. Et electoribus nolentibus eligere,
Papa supplet. Et data paritate vocum eligentium, nec accedente maiori
concordia, Papa potest gratificari cui vult. H. d. notanter iste textus.
- CAP. XXXV. Absentes ad
electionem de provincia sunt vocandi, et confirmatur electio maioris et
sanioris partis.
- CAP. XXXVI. Cassatur
electio partis maioris facta, contempta minori parte, etiam si est unus
solus; non tamen ius eligendi devolvitur ad minorem. H. d. secundum intellectum communem.
- CAP. XXXVII. Non monachus
in praelatum regularem eligi non potest.
- CAP. XXXVIII. In abbatem eligi non potest, nisi
instructus in regula monachali.
- CAP. XXXIX. Electio alias canonica confirmatur,
licet quidam eligentium essent minori excommunicatione ligati.
- CAP. XL. Si postulatio cum
electione concurrit, et numerus postulantium est duplo maior, et
postulatus est idoneus, postulatio admittitur reiecta electione. Si vero
indignus, et hoc maior pars postulantium ignoravit, postulatio et electio
reprobatur. Si vero sciebant, et electus est idoneus, confirmatur
electio, et idem, si numerus postulantium non est duplo maior. Hoc dicit intelligendo secundum quod continet
ius commune.
- CAP. XLI. Si illi, ad quos spectat electio,
negligunt eligere praelatum cathedralis vel regularis ecclesiae infra
tres menses, proximus superior ecclesiam ordinabit; quod si intra tres
alios menses non fecerit, canonice punietur.
- CAP. XLII. Per aliquam de tribus formis hic
contentis, scilicet scrutinii, compromissi et inspirationis, procedi
debet ad electionem in ecclesiis cathedralibus; aliter electio celebrata
non valet, et contra facientes privandi sunt ea vice potestate eligendi. H. d. usque ad §.
Illud. – §. 1. Interdicit procuratorem in electionis negotio constitui,
nisi concurrant hic contenta usque ad §. Electiones. Abbas Siculus.
– §. 2. Praecipit electiones solenniter publicari, et clandestinas
reprobari. H. d. usque ad finem.
Abbas Siculus.
- CAP. XLIII. Consentiens
electioni de se factae per abusum potestatis saecularis, efficitur
ineligibilis ad dignitatem, et electio est nulla. Eligentes autem a beneficiis per triennium
suspenduntur, et tunc sunt privati potestate eligendi.
- CAP. XLIV. Si praelatus per negligentiam
confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit potestatem
confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii
suspenditur, et promotus deiicitur. Si vero per malitiam hoc
fecit, gravius punitur. Electi vero immediate subiecti Papae, per se aut
per personas instructas debent adire Papam, et petere confirmationem. Et
si sint electi in concordia, et valde remoti, videlicet ultra Italiam
constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil alienent;
benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.
- CAP. XLV. Expensae
necessariae, quas facit capitulum pro electione praelati, de bonis
praelaturae debent fieri vel reddi.
- CAP. XLVI. Electio post
collationem ex intervallo celebrata non valet. H. d. secundum opinionem magis communem.
- CAP. XLVII. Monachus unius monasterii alterius
factus abbas, in electione abbatis prioris monasterii vocem non habet,
etiamsi tale ius ab abbate et monachis prioris monasterii sibi fuit
reservatum.
- CAP. XLVIII. Electio debet
fieri verbo, et de illo, in quem consenserit maior pars capituli, et non
respectu aliarum partium.
- CAP. XLIX. Non professus in
abbatem eligi non potest.
- CAP. L. Electio facta a non
maiori parte capituli et omissa collatione non valet.
- CAP. LI. Per compositionem
factam cum praelato et capitulo non potest ius eligendi competere laico,
etiam patrono in ecclesia collegiata.
- CAP. LII. Si per Papam
mandatur habentibus eligere, quod eligant cum consilio aliquorum,
alioquin conciliarii provideant, eligentes debent consilium requirere in
tractatu electionis, et congruo tempore exspectare responsum; alias
electio non tenet.
- CAP. LIII. Si maior pars
capituli scienter eligit indignum, valet electio de digno a minori parte,
etiam ex eodem scrutinio facta. Hoc
dicit secundum veriorom intellectum et intrinsecum.
- CAP. LIV. Habens plures
dignitates vel plura beneficia curata, sine dispensatione Papae
ineligibilis est. Hoc dic. quoad
titulum.
- CAP. LV. Irrita est electio, quam collatio non
praecessit, vel quae facta non est a maiore parte capituli, vel quae non
fuit communis.
- CAP. LVI. Non valet electio pontificis per
laicos et canonicos faxcta, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc dic. et
quotidie solet allegari.
- CAP. LVII. Non sufficit ad confirmationem
electionis, quod sit facta a maiori parte capituli, nisi etiam illa pars
sit sanior.
- CAP. LVIII. Publicato scrutinio non possunt
electores variare, sed compelli debent ad collationem et electionem.
- CAP. LIX. Cassata electione
propter simoniam, etiam sine culpa electi, non dispensat episcopus ea
vice cum cassato; secus si electus libere resignavit. H. d. secundum intellectum glossae 2. in fin.
- CAP. LX. Electoribus impeditis currit tempus, si
possunt impedimentum tollere.
TITULUS VII. DE TRANSLATIONE EPISCOPI.
- CAP. I. Patriarcha, qui
confirmatum in archiepiscopum transfert ad sedem episcopalem, ab
episcoporum confirmatione suspenditur. Ioan.
Andr.
- CAP. II. Electos in episcopos et confirmatos
transferre potest solus Papa.
- CAP. III. Episcopus, qui
propria auctoritate de sua ecclesia se transfert ad aliam, carebit
utraque.
- CAP. IV. Solus Papa transfert
episcopos; et indulgentia, per eum super tali translatione concessa, ad
literam servanda est.
TITULUS VIII. DE AUCTORITATE ET USU PALLII.
- CAP. I. Intra quamlibet
ecclesiam provinciae suae archiepiscopus pallio uti potest sed extra, non
potest.
- CAP. II. Archiepiscopus
alteri archiepiscopo pallium suum commodare non potest.
- CAP. III. Per pallium
confertur plenitudo pontificalis officii et nomen archiepiscopale.
- CAP. IV. Romanus Pontifex
semper et ubique utitur pallio; alii in ecclesiis suis et certis diebus
tantum.
- CAP. V. Archiepiscopus
extra suam provinciam pallio uti non potest, etiamsi hoc habeat
consuetudo.
- CAP. VI. In qualibet
ecclesia suae provinciae permissis diebus archiepiscopus missam
celebrans, uti potest pallio.
- CAP. VII. Sine pallio et sandaliis potest
archiepiscopus celebrare.
TITULUS IX.
DE RENUNCIATIONE.
- CAP. I. Non datur licentia
cedendi episcopo, qui propter senectutem vult cedere, si necessarius vel
utilis sit ecclesiae suae.
- CAP. II. Qui abiurat
beneficium, licite potest illud, si denuo eligatur, obtinere.
- CAP. III. Qui renunciavit
beneficio suo, illud repetere non potest.
- CAP. IV. Beneficiatus sine
licentia praelati sui beneficio renunciare non potest.
- CAP. V. Contra petentem
beneficium admittitur spontaneae abiurationis exceptio, etiam causa
renunciationis non adiecta; contra quam actor replicare poterit, quod non
sponte renunciavit, et qui melius probaverit obtinebit.
- CAP. VI. Qui sponte
renunciavit electioni de se factae, super ipsa ulterius audiri non debet.
- CAP. VII. Qui renunciavit
literis beneficialibus, non ideo institutioni iam factae renunciare
videtur.
- CAP. VIII. Renunciatio
beneficii facta in manibus laici non tenet; renuncians tamen est
beneficio spoliandus.
- CAP. IX. Papa concedit
licentiam cedendi episcopo, qui sine mortis periculo in ecclesia sua
morari non potest.
- CAP. X. Debilis, ignarus, male conscius,
irregularis,
- CAP. XI. Episcopus, qui propter crimen
renunciavit episcopatui, et ad religionem transivit, ad episcopatum
reassumi non potest; secus, si renunciavit propter persecutionem,
infirmitatem, defectum scientiae, simoniam ipso ignorante commissam, vel
aliam similem causam.
- CAP. XII. Qui petiit
cedendi licentiam, ex quo illam obtinuit, cedere compellitur.
- CAP. XIII. Non renunciat
iuri suo, qui gratiae adversarii se submittit.
- CAP. XIV. Si praelatus ab obedientia subditos
absolvit, non propter hoc praelaturae renunciat.
- CAP. XV. Abbas exemptus
sine licentia Papae renunciare non potest.
TITULUS X.
DE SUPPLENDA NEGLIGENTIA PRAELATORUM.
- CAP. I. Si dioecesanus requisitus benedicere
nolit Cisterciensem abbatem, ipse monachos suos benedicere poterit.
- CAP. II. Regulares in suos usus convertere non
possunt ecclesias, in quibus ius obtinent patronatus, et, si infra tempus
Lateranensis concilii, quando vacant, non praesentent rectores ad eas,
superior orbinabit easdem.
- CAP. III. Supplet superior
inferioris negligentiam in beneficiis conferendis, si tempus Lateranensis
concilii lapsum sit, et collatio per inferiorem postea facta non valet.
- CAP. IV. Si is, ad quem
spectat beneficii collatio, lapso tempore Lateranensis concilii
consecrat; non valet collatio: nisi de misericordia toleretur.
- CAP. V. Is, ad quem primo
loco spectabat collatio beneficii, lapso tempore Lateranensis concilii
conferre non poterit.
TITULUS XI. DE TEMPORIBUS ORDINATIONUM ET QUALITATE ORDINANDORUM.
- CAP. I. Diebus dominicis vel sabbato Pentecostes
sacri ordines ab alio, quam a Papa, conferri non debent.
- CAP. II. Non valet
consuetudo, quod extra statuta tempora sacri ordines conferantur.
- CAP. III. Minores ordines
conferri possunt diebus festis, sacri vero conferri debent in quatuor
temporibus, vel sabbato sancto, vel sabbato de passione.
- CAP. IV. Criminosus occultus moneri potest, ne
promoveatur ad ordines, sed prohiberi non debet.
- CAP. V. Religiosus contra
prohibitionem praelati sui ordinari non debet.
- CAP. VI. Metropolitanus ab omnibus suffraganeis
consecratur; suffraganeus vero a tribus, metropolitano iubente.
- CAP. VII. Dicit idem, quod
in praecedenti.
- CAP. VIII. Ordinatus extra
tempora suspenditur, donec dispensetur cum eo, et ordinans punitur.
- CAP. IX. Graeci a Latinis
ordinari non debent, nec econtra, si in ritu ordinandi sunt diversi.
- CAP. X. Si monachus unius
ordinis in secundo ordine, ad quem transivit, recipit sacerdotium, ad
primum ordinem rediens, in eo libere ministrabit.
- CAP. XI. Si Graecus
episcopus Latino subiectus ordinatur sine Latini licentia a Graeco,
interdicitur sibi exsecutio: si vero de licentia, tunc toleratur.
- CAP. XII. Ordinatus a Papa
sine licentia Papae ad superiores ordines non promovetur.
- CAP. XIII. Duo sacri
ordines non possunt conferri eidem uno die, vel duobus, continuato
ieiunio.
- CAP. XIV. Ordinans puerum
tredecim annorum in diaconum, suspenditur a collatione ordinum: et
ordinatus ab ipsius executione usque ad aetatem legitimam.
- CAP. XV. Episcopus
conferens eidem una die plures sacros ordines, etiamsi de mandato
metropolitani hoc fecerit, ab ordinandi potestate suspenditur.
- CAP. XVI. Ordinatus ad sacros extra tempora
statuta, ordinem recipit, et post poenitentiam cum eo dispensat
episcopus.
- CAP. XVII. Occultus criminosus, praeter
homicidam, post poenitentiam in susceptis ministrat, et ad superiores
adscendit; ante poenitentiam monetur, ut etiam in susceptis non
ministret.
TITULUS XII.
DE SCRUTINIO IN ORDINE FACIENDO.
TITULUS XIII. DE ORDINATIS AB EPISCOPO, QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI.
- CAP. I. Episcopus, qui
renunciavit loco tantum, invitatus conferre potest ordines, sicut prius.
Si vero et dignitati, cum ordinato per eum ad minores vel ignoranter ad
sacros dispensat episcopus suus; cum ordinato vero scienter ad sacros,
non dispensat.
- CAP. II. Breve est.
TITULUS XIV. DE AETATE ET QUALITATE ET ORDINE PRAEFICIENDORUM.
- CAP. I. Non summatur.
- CAP. II. Ecclesia
dispensative minori concessa non per laicos, sed per clericos regi debet,
donec ille perveniat ad aetatem.
- CAP. III. Regimen ecclesiae
minori XIV. annis committi non debet.
- CAP. IV. Ad regimen
ecclesiarum non debet institui indignus scientia, moribus, vel aetate, et
qui habet duas ecclesias, alteram dimittere cogitur, nisi causa subsit.
- CAP. V. Is, qui nondum est in sacris, si alias
est idoneus, ad regimen parochialis ecclesiae dispensative potest assumi.
- CAP. VI. Propter necessitatem et utilitatem
ecclesiae compelluntur clerici ipsius recipere ordines, suis beneficiis
non annexos.
- CAP. VII. Eventus mortalitatis infirmi non
impedit promoveri eius medicum peritum, sollicitum et traditiones artis
observantem.
- CAP. VIII. Qui steterit per
annum in suspensione, privatur beneficio, quod prius habebat, et quod
interim acquisivit.
- CAP. IX. Subdiaconus in
episcopum eligi potest.
- CAP. X. Irregularis et in minoribus potest
dispensative in abbatem institui.
- CAP. XI. Abbas, si est
presbyter, et est benedictus, conferre potest ordinem clericalem.
- CAP. XII. Si canonicus
regularis factus monachus, iusta de causa ad canoniam reversus, ubi
postea praeficiatur, licite tenere poterit praelaturam.
- CAP. XIII. Ordinatus ad sacros sine titulo, ab
ordinatore iuste petit beneficium.
- CAP. XIV. Minus idoneus in
sacerdotem promoveri vel ad regimen animarum assumi non debet.
- CAP. XV. Defectus scientiae deiicit iam
promotum.
TITULUS XV. DE SACRA UNCTIONE.
TITULUS XVI. DE SACRAMENTIS NON ITERANDIS.
- CAP. I. In ordinato in
subdiaconum sine manuum impositione, et confirmato non chrismatis, sed
olei unctione, non fiet iteratio, sed supplebitur praetermissum.
- CAP. II. Prohibet sepultos
a schismaticis exhumari, vestimenta, cum quibus celebrarunt, iterum
benedici, et altaria, in quibus celebrarunt, iterum consecrari.
- CAP. III. Si in ordinatione
presbyteri vel diaconi manus impositio fuerit praetermissa, statutis
temporibus supplebitur.
TITULUS XVII. DE FILIIS PRESBYTERORUM ORDINANDIS VEL NON.
- CAP. I. Illegitimus non ordinatur, nisi ut
religiosus fiat, nec tunc praeficitur, id est ad praelaturam non
habilitatur.
- CAP. II. Illegitimus filius sacerdotis, qui, hoc
tacito, per rescriptum apostolicum paternam ecclesiam impetravit,
removetur ab illa.
- CAP. III. Non potest filius sacerdotis ecclesiae
paternae praeesse. H. d. cum sequ.
- CAP. IV. Idem dicit.
- CAP. V. Episcopus, qui
scienter contulit filio sacerdotis paternam ecclesiam, exinde eum removere
non potest.
- CAP. VI. Gratiam continet et hoc dicit: Ex quo
filius sacerdotis est ordinatus, non debet carere beneficio. Ioan. Andr.
- CAP. VII. Filius praeesse
potest ecclesiae, cui pater praefuit mediate.
- CAP. VIII. Filius praeesse
potest ecclesiae, in qua pater sine titulo ministravit.
- CAP. IX. Si is, cui
concessum est a Papa, ut possit dispensare cum filiis sacerdotum circa
ecclesias paternas immediate tenendas cum aliquo dispensat, ille per
literas iustitiae postea contra eum impetratas removeri non poterit.
- CAP. X. Si manifestum est,
quod filius in ecclesia immediate successit patri, sine aliqua testium
receptione ab illa removebitur.
- CAP. XI. Filius etiam
legitimus removetur ab ecclesia, in qua immediate successit patri vicario
vel rectori.
- CAP. XII. Filius episcopi
legitime natus, promoveri potest ad ordines, et in paterna ecclesia
beneficiari.
- CAP. XIII. Non potest filius esse vicarius
illius ecclesiae, in qua pater proximus fuit rector.
- CAP. XIV. Illegitime
genitus, etiam de uxore, sine dispensatione ad ordines vel beneficia
promoveri non potest.
- CAP. XV. Illegitimus in
ecclesia paterna praebendari non debet.
- CAP. XVI. Si illegitimus,
maxime filius spurius, instituitur in ecclesia, in qua institutus est
pater, institutio non valet, et instituens a suis beneficiis suspendatur.
- CAP. XVII. Alius quam Papa
non dispensat, ut filius in ecclesia paterna immediate succedat.
- CAP. XVIII. Illegitimus
absque dispensatione Papae ad dignitatem, vel personatum, vel beneficium
curatum promoveri non potest.
TITULUS XVIII. DE SERVIS NON ORDINANDIS ET EORUM MANUMISSIONE.
- CAP. I. Servus ante plenam manumissionem
ordinari non debet.
- CAP. II. Servus sine licentia domini ordinatus
deponitur, et domino restituitur.
- CAP. III. Servus ab ecclesia manumissus ordinari
potest, et quod acquirit post suum obitum erit ecclesiae manumittentis;
quam si accusat, vel contra eam testificatur libertate et ordine
privetur.
- CAP. IV. Dominus in servo, quem manumittit,
potest spirituales operas retinere.
- CAP. V. Spurii vel servi
ordinari non debent.
- CAP. VI. Manumissus ab
ecclesia, ut fiat clericus, et ipsi ecclesiae perpetuo serviat in
divinis, ad aliam ecclesiam se transferre non potest; secus si pure
fuerit manumissus. Vel sic: secus
si fuerit manumissus, ut serviat. Io. Andr.
- CAP. VII. Ius, quod est de servo facto diacono,
etiam de subdiacono debet intelligi.
- CAP. VIII. Natus ex patre
servo et libera matre liber est, et licite promovetur.
TITULUS XIX. DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS, VEL NON.
TITULUS XX. DE CORPORE VITIATIS ORDINANDIS VEL NON.
- CAP. I. Presbyter, qui in
duello digiti partem amisit, ex dispensatione sui episcopi potest in suo
ordine ministrare.
- CAP. II. Habens in oculo maculam, quae non
inducit magnam deformitatem, etiam ad episcopatum poterit promoveri.
- CAP. III. Sectus in
cunabulis, licite promovetur.
- CAP. IV. Sacerdos, qui sine
causa virilia sibi fecit abscindi, credens inde mereri de dispensatione
episcopi suum officium, praeter altaris ministerium, poterit exercere.
- CAP. V. Sacerdos, qui ex
iusta causa fecit sibi virilia abscindi, potest, ut prius, sacerdotale
officium exercere.
- CAP. VI. Mutilatus manu, si
promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur.
- CAP. VII. Carens ungula pollicis, dummodo sit
fortis in pollice, licite ad sacerdotium promovetur.
TITULUS XXI. DE BIGAMIS NON ORDINANDIS.
- CAP. I. Breve est.
- CAP. II. Cum bigamo, qui ordinatus est ad
sacros, non dispensatur, et ordinator privabitur potestate ordinandi,
nisi cum eo fuerit dispensatum.
- CAP. III. Bigamus, uxore
vivente, vel mortua, non ordinatur.
- CAP. IV. Qui mortua uxore
promotus ad sacros, cum secunda de facto contraxit, et cognovit, bigamiae
poenam incurrit, licet non sit bigamus.
- CAP. V. Qui contraxit cum virgine, licet prius
ab alio fuerit desponsata, bigamus non censetur.
- CAP. VI. Qui plures habuit
concubinas, ex eo bigamus non est.
- CAP. VII. Subdiaconus, qui
cum vidua contraxit, et eam cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet
bigamus non sit.
TITULUS XXII. DE CLERICIS PEREGRINIS.
- CAP. I. Ultramarini et
valde remoti ordinationem suam probare debent per quinque episcoporum
sigilla.
- CAP. II. Clericus
peregrinus, qui iurat se ordinatum, nisi aliter probet, in illo ordine
non suscipietur, nec ad superiores promovebitur.
- CAP. III. Peregrinus, de
cuius ordinatione non constat, non permittitur celebrare in publico, sed
in occulto sic.
- CAP. IV. Inferiores
praelati sine dioecesanorum consensu, in ecclesiis suis peregrinos non
possunt instituere.
TITULUS XXIII. DE OFFICIO ARCHIDIACONI.
- CAP. I. Ponit quae spectant ad officium
archidiaconi.
- CAP. II. Non summatur, sed
ponit quaedam, quae spectant ad officium archidiaconi.
- CAP. III. Custodia vasorum
ecclesiae spectat ad archidiaconum.
- CAP. IV. Archidiaconus sine
mandato episcopi non committit curam animarum, id est, non habet
institutionem auctorizabilem.
- CAP. V. Archidiaconus de
iure communi non potest excommunicare. Ant. de But.
- CAP. VI. Archidiaconus
semel in anno, nisi necessitas exigat plus, visitat suam provinciam, id
est paroeciam. Hoc dicit.
- CAP. VII. Dicit primo, quod
sit officium archidiaconi, et in quo per illud relevetur episcopus. Et secundo dicit, decanos rurales per episcopum
et archidiaconum eligendos et amovendos, si illorum vices communiter
gerant.
- CAP. VIII. Archidiaconus non dat commendatitias
ad ordines.
- CAP. IX. Archidiaconus
examinat et praesentat ordinandos, et ponit praelatos in sede.
- CAP. X. Archidiaconi in
monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis
vel specialis consuetudo.
TITULUS XXIV. DE OFFICIO ARCHIPRESBYTERI.
- CAP. I. Archipresbyter
civitatis subest archidiacono, et principaliter praeest presbyteris et
presbyteralibus officiis.
- CAP. II. Ad idem.
- CAP. III. Declarat, quod
sit officium archipresbyteri civitatensis. Ant. de But.
- CAP. IV. Archipresbyter ruralis presbyterorum et
laicorum plebaniae suae curam gerit: contra decretum tamen episcopi nihil
ordinare potest.
TITULUS XXV. DE OFFICIO PRIMICERII.
TITULUS
XXVI. DE OFFICIO SACRISTAE.
TITULUS XXVII. DE OFFICIO CUSTODIS.
TITULUS
XXVIII. DE OFFICIO VICARII.
- CAP. I. Vicarius, si beneficium curatum postea
sit adeptus, vicaria privabitur.
- CAP. II. Plures vicarias
quis habere non potest.
- CAP. III. Perpetuus
vicarius per episcopum institutus per rectorem removeri, vel portione sua
fraudari non potest.
- CAP. IV. Vicarius non potest substituere vicarium.
- CAP. V. Vicarius Papae in urbe iurisdictionem
habet, non extra urbem.
- CAP. VI. Compelluntur vicarii ordinarii
ecclesiis deservire per subtractionem proventuum et vicariarum.
TITULUS
XXIX. DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI.
- CAP. I. Delegatus Papae potestatem habet non
solum in partes, sed etiam in alios, qui suam iurisdictionem impediunt.
- CAP. II. Quum diversae literae sub eadem data et
forma contraria impetrantur, et praesentantur a diversis ad eosdem
iudices, supersedetur utrisque, donec consulatur Papa.
- CAP. III. Delegatus Papae
impeditus subdelegare potest causam, quae sine ipso commode terminari
potest.
- CAP. IV. Si causa committitur
infra certum diem decidenda, nisi partes prorogent, per lapsum diei
exspirat iurisdictio. – §. 1. Ubi certa poena per ius statuta non est,
delegatus imponit arbitrariam. Hoc
dicit.
- CAP. V. Per simplicem
commissionem causae potest delegatus citare, contumacem punire, et
reliqua facere, quae spectant ad causam.
- CAP. VI. Si causa pluribus
etiam simpliciter est commissa, quilibet subdelegare potest. H. d. et quotidie allegatur.
- CAP. VII. Delegatus Papae exsequitur sententiam
suam, quam exsequi non potest aut non vult is, cui eam commiserat
exsequendam.
- CAP. VIII. Si ordinarius
scit, eum non canonice institutum, quem delegatus Papae mandat in
possessionem induci, non resistet violenter, sed precibus instabit, ut
differat, donec Papa consulatur.
- CAP. IX. Post diffinitivam
exsecutioni mandatam exspirat delegati iurisdictio.
- CAP. X. Reo absente non per
contumaciam, delegatus datus etiam ad diem, non restituet actorem, licet
possessionem et deiectionem probare volentem.
- CAP. XI. Delegatus Papae in
causa sibi commissa iurisdictionem habet super ordinarium et quemcunque
maiorem.
- CAP. XII. Si primus
impetravit primam dignitatem in ecclesia vacaturam, secundus impetravit
certam dignitatem ipsius ecclesiae, quum vacaret, et illa postmodum
vacat, debetur primo, et non secundo. H.
d. et est notabilis decisio.
- CAP. XIII. Ubi contraria
voluntas Papae non apparet, delegatus iuris formam servare debet, et
rationabiles exceptiones admittere. Ioan.
Andr.
- CAP. XIV. Delegatio facta
dignitati, non expresso nomine proprio, transit ad successorem.
- CAP. XV. Si quaestionem de
iure praesentandi Papa delegat appellatione remota, et sub ea forma, ut
delegatus ad praesentationem eius, ad quem viderit pertinere, ordinet
ecclesiam, per hoc non habet instituere, sed pronunciare, et is, ad quem
pertinet, instituet; et si iuri suo detrahitur, licite appellat.
- CAP. XVI. Si causa
simpliciter est delegata duobus, sententia unius non tenet.
- CAP. XVII. Delegatus, qui est dominus
impetrantis, recusari potest.
- CAP. XVIII. A subdelegato
delegati Papae, qui subdelegavit non in totum, non ad Papam, sed ad ipsum
delegatum appellari debet.
- CAP. XIX. Morte delegantis
non exspirat iurisdictio delegati, coram quo lis erat contestata.
- CAP. XX. Si delegatus
citavit ante mortem delegantis, perpetuata est eius iurisdictio. Et
appellationi renunciat qui coram iudice, a quo appellavit, litem
prosequitur.
- CAP. XXI. Si causa
committitur tribus delegatis cum clausula: “quod si non omnes etc.,”
priusquam appareat de impotentia tertii, duo procedere non possunt, et,
si procedunt, nihil agunt. Hoc dicit, usque ad §. Adiicimus. – §. 1.
Clausula: “si non omnes poteritis,” sub impotentia includit voluntatem
quoad purificandam iurisdictionem coniudicum. Idem in duobus datis cum
clausula: “quod si ambo.” H. d. usque ad §. Sexta. – §. 2. Si reus coram
delegato obiicit excommunicationem actori, quam non probat infra tempus
debitum, auditur actor. Si vero probat, delegatus absolvet actorem, si
excommunicatus est propter causam sibi commissam. Si propter aliam, ad
excommunicatorem suum illum remittet. Qui si non vult eum absolvere,
delegatus Papae eum absolvet, nisi sit de casibus Papae reservatis. Hoc
dicit. – §. 3. Absolutus a delegato super causa, pro qua fuerat
excommunicatus, coram excommunicatore parebit, seu respondebit super illa
causa, nisi sit alteri delegata, et, si excommunicator malitiose
distulerit, delegatus, qui absolvit, cognoscet. Hoc dic.
- CAP. XXII. Si causa
simpliciter delegatur tribus, duo sine subdelegatione tertii procedere
non possunt. Quod si fecerint, ab eis poterit appellari. Idem, si sunt
dati cum clausula: “quod si non omnes.” Non enim valet processus duorum
tertio inconsulto. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
- CAP. XXIII. Si duo sunt
delegati cum clausula: “quod si ambo etc.,” uno recusato alter solus
procedere potest, nec tenet processus, si cum recusato procedat.
- CAP. XXIV. Si iurisdictio
delegati exspirat in termino peremptorio, quem partibus assignavit, post
congruam horam peremptorii iudex non exspectabit contumacem. Si non
exspirat, potest exspectare in diem alteram, et iterum citare, si vult.
- CAP. XXV. Ex nova causa removetur delegatus,
etiam post litem contestatam, et alius subrogatur.
- CAP. XXVI. Delegatus Papae
sententiam suam exsequi potest usque ad integrum annum. H. d. et est casus singularis.
- CAP. XXVII. Delegatus Papae potest principium,
medium et finem causae coniunctim et divisim subdelegare. H. d. usque ad
§. Verum. – §. 1. A subdelegato cum iurisdictione appellari potest; secus
si sine iurisdictione, nisi modum excedat. Tunc enim potest recusari,
nisi datus sit de partium consensu. Abbas. – §. 2. A
subdelegato non in totum appellatur ad subdelegantem, non autem ad primum
delegantem; secus si in totum. H. d. usque ad §. Quem vero. – §. 3.
Auditor datus sine partium consensu, recusari potest ut suspectus, non
tamen sine causa. Abbas. – §. 4. Si unus ex duobus delegatis principis
cum clausula: “appellatione remota” subdelegat alteri acceptanti, non
potest acceptans subdelegare, nec appellatione remota procedere, quod
tamen ante acceptationem poterat. Et si ab isto fuerit appellandum,
appellabitur ad Papam; etiamsi fuerit subdelegatus non in totum. Hoc
dicit secundum veriorem intellectum. – §. 5. Si delegatus Papae
subdelegat non in totum, pars a subdelegato non poterit appellare, ex eo,
quod datus sit sine suo consensu; potest tamen recusari in ostendendo
causam iustam coram delegato, et tunc delegatus diffiniet; a quo, etiamsi
voluerit recusationem admittere, appellatur ad Papam. H. d.
- CAP. XXVIII. Delegatus Papae, nisi malitiose se
exoneret, subdelegatum compellit ad suscipiendam subdelegationem; in
coactione tamen deferet suae dignitati et personae. H. d. usque ad §.
Item quum totum. – §. 1. Delegatus Papae, sicut potest committere totam
causam, ita potest citationem, et punire contemnentem acceptare. Hoc dicit Abbas. –
§. 2. Si Papa scienter commisit appellationem interpositam a suo delegato
dato cum clausula: “appellatione remota,” iurisdictio primi delegati est
interim suspensa quoad exsecutionem. Hoc dicit secundum verum
intellectum. – §. 3. Ordinarius ad mandatum delegati exsequitur
sententiam, etiamsi sciat eam iniustam. Abbas. – §. 4. Delegatus, qui
impeditur die statuta procedere, partem hoc procurantem puniet, et
quantum ad diem illam causam committet appellatione remota, in odium
procurantis, nisi partes negotium prorogent. Abbas Sicul.
- CAP. XXIX. Subdelegatus a
delegato Papae iurisdictionent non habente potest coercere impedientem. Hoc dicit comprehendendo utrumque intellectum.
- CAP. XXX. Iurisdictio
delegati re integra morte mandantis exspirat.
- CAP. XXXI. Non creditur
quis delegatus, nisi delegationem probet.
- CAP. XXXII. Per
procuratorem non habentem mandatum de re ad rem iurisdictio prorogari non
potest.
- CAP. XXXIII. Qui acta
causae relationis iudicum delegatorum sigilla violando aperuit, non
auditur postmodum contra illa.
- CAP. XXXIV. Delegatus
non tenetur admittere collegam sibi adiunctum per literas subreptitias,
nec ipsius subdelegatum. Hoc dicit secundum unum intellectum. Vel sic: Delegatus
subdelegatum collegae impediti non tenetur admittere, si in rescripto est
clausula: “quod si ambo, etc.” Hoc
dicit secundum alium intellectum.
- CAP. XXXV. Locus, ad quem
reus secure accedere non potest, et canonicus in causa concanonici
delegatus, recusari poterit.
- CAP. XXXVI. Si mandatur
iudici delegato, ut illum absolvat, qui dicit se iniuste excommunicatum,
ante probationem illum absolvere debet. Si
autem dicat excommunicationem nullam, probationem nullitatis ante
pronunciationem admittet.
- CAP. XXXVII. Si
subdelegatus delegati Papae iurisdictione uti coeperit, a delegato
removeri non potest; et si fecerit contra mandatum, sive excesserit
formam rescripti, processus est nullus.
- CAP. XXXVIII. Si delegatus
pronunciaverit, se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu
partium non reassumit.
- CAP. XXXIX. Arbitri electi
ad causam recusationis, assignant partibus terminum ad probandam causam
suspicionis, et iudex recusatus compellit arbitros ad causam finiendam.
- CAP. XL. Delegata iurisdictio ad personas, non
expressas in rescripto, etiam de ipsarum consensu prorogari non potest.
- CAP. XLI. Maior XX. annis
potest a quocunque dari delegatus; idem in maiori XVIII., dummodo
interveniat consensus partium. Minor
vero XVIII. non potest dari, nisi a principe.
- CAP. XLII. Potestas plurium delegatorum vel
arbitrorum simpliciter datorum exspirat per mortem unius.
- CAP. XLIII. Delegatus Papae subdelegare potest,
licet datus sit ex officio, vel de partium consensu, vel cum clausula
praeelectionis, videlicet: “quod si non omnes, tu cum alio exsequaris,
etc.” Hoc dicit usque ad §. Is autem. – §. 1. Is, cui committitur
negotium, ut personaliter exsequatur, potest, si partes consentiunt,
alteri subdelegare. Fallit in casibus hic expressis. Hoc dicit usque ad
§. Ceterum. – §. 2. Is, cui committitur nudum ministerium exsequendum,
non potest vices suas alteri committere; fallit in legato sedis
apostolicae. Et est textus
notabilis, et multum allegatur. Abb. Siculus.
TITULUS XXX.
DE OFFICIO LEGATI.
- CAP. I. Legatus Papa etiam
per simplicem querelam adiri potest.
- CAP. II. De causa specialiter
delegata a Papa legatus se intromittere non potest.
- CAP. III. Legatus etiam de
latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam
ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius
primatiae, vel duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos
tamen propter manuum iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.
- CAP. IV. Summatum fuit supra in cap.
praecedenti.
- CAP. V. Ex quo legatus retulit causam Papae,
illius desinit esse iudex.
- CAP. VI. Legatus de
latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem
alicuius clerici. Hoc dicit et est
casus notabilis.
- CAP. VII. Legatus in
pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum iurisdictionem suam
exercere ita, quod facta unius loci potest in alio explicare. Hoc dicit Panorm.
- CAP. VIII. Praesente legato
de latere minor legatus exsecutionem officii sui dimittere debet.
- CAP. IX. Legatus, non de
latere sed ratione personae, extra provinciam sibi decretam absolvere
nequit excommunicatos pro iniectione manuum in clericos, nec etiam in
provincia, si tales excommunicati aliunde veniant. Legatus vero ratione dignitatis nullos tales
absolvit. H. d. secundum communem intellectum.
- CAP. X. Durant legati
statuta etiam legatione finita, finitur tamen sui delegati iurisdictio,
si citatio non praecessit.
TITULUS
XXXI. DE OFFICIO IUDICIS ORDINARII.
- CAP. I. Episcopi in suis dioecesibus possunt
crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit, invocare brachium
saeculare.
- CAP. II. Ordinarius, qui scit, non ut iudex vel
homo, sed ut Deus, subditum esse criminis reum, indeterminate poterit,
sed non nominatim, eum arguere vel punire.
- CAP. III. Si ordinarius subiectus episcopo
profert in sibi subiectum iustam censuram ecclesiasticam, episcopus illam
servare debet, et illam sine satisfactione et conscientia proferentis
relaxare non debet.
- CAP. IV. Si ordinatio
vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per
episcopum oeconomus ponendus.
- CAP. V. Si constat
ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat
excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat,
est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.
- CAP. VI. Si ex desidia vel
malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius loci potest
supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis.
- CAP. VII. Ordinarius supplet negligentiam
abbatis, non revocantis monachum vagabundum.
- CAP. VIII. Ab uno episcopo excommunicatus ab
aliis est vitandus. Et archiepiscopus per querelam aditus, non absolvet,
nisi primo remittat.
- CAP. IX. De causis subditorum archiepiscoporum
et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per appellationem
legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii.
- CAP. X. Archiepiscopus
impeditus potest consecrationem sui suffraganei alteri committere, et
consecrandus tenetur ab illo commissario munus consecrationis recipere.
- CAP. XI. Archiepiscopus
causam ad se per appellationem delatam subditis suffraganei committere
potest, non tamen ad ipsam suscipiendam compellere potest. H. d. usque ad
§. Praeterea. – §. 1. Mortuo delegato Papae, qui excommunicavit reum, vel
actorem in possessionem induxit, si eius successor in delegatione
succedit, absolvere et restituere possessionem poterit, alias solus Papa
restituet et absolvet, praeterquam in mortis articulo; ne tamen currat
annalis praescriptio, reus coram ordinario, vel publicis personis de
stando iuri cautionem praestabit. Hoc
dicit.
- CAP. XII. Papa per rescriptum, quo mandat ordinario,
ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc ipsum delegatum, ideo ab eo
poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si Papa nullum mandatum
fecisset. Hoc dicit.
- CAP. XIII. Praelati subditos corrigunt et
reformant, appellatione remota, vel consuetudine non obstante. Si tamen
capitulum consuevit corrigere excessus canonicorum, si infra terminum ab
episcopo praefigendum non facit, ipse episcopus hoc faciet. Hoc dicit usque ad
§. Ceterum. – §. 1. Si canonici sine manifesta et rationabili causa,
maxime in contemptum episcopi, cessant a divinis, episcopus cessationem
non servabit, et metropolitanus vice Papae cognoscet. Hoc dicit. – §. 2.
Praelatus in impositione poenae cavere debet a quaestu pecuniae, et ab
omni alio gravamine. H. d. usque ad
finem.
- CAP. XIV. Quum in civitate vel dioecesi sunt
populi diversarum linguarum; episcopus debet providere eis per viros
idoneos, qui secundum varietatem linguarum officia eis celebrent, et
sacramenta ministrent. Et si urgens est necessitas, constituet sibi
vicarium pontificem illius linguae; non tamen propter hoc eadem dioecesis
debet habere duos episcopus.
- CAP. XV. Episcopi, qui per se non possunt,
tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad praedicationes,
visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi reperire
tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales
institui.
- CAP. XVI. Episcopus in ecclesiis dioecesis suae
debet esse contentus iuribus episcopalibus, et quae sint iura episcopalia
declarat.
- CAP. XVII. Episcopus visitans monasterium non
introducat saeculares, sed duos aut tres canonicos suos cum aliquibus
religiosis.
- CAP. XVIII. Lex dioecesana
et lex iurisdictionis sunt diversae, unde res iudicata in una non obstat
agenti in alia.
- CAP. XIX. Per rescriptum,
quo Papa mandat ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur
ei iurisdictio super exemptos.
- CAP. XX. Ordinarius, cui competit absolvere ab
excommunicatione, potest aliis absolutionem demandare.
TITULUS XXXII. DE OFFICIO IUDICIS.
- CAP. I. Ad officium iudicis
etiam delegati spectat providere advocatum parti, quae non potest habere;
et poterit dare domesticum.
- CAP. II. Quum imploratur
officium nobile, fit litis contestatio; secus in mercenario.
- TITULUS XXXIII. DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
- CAP. I. Prius ordinatus,
ceteris paribus, prior et maior habendus est.
- CAP. II. Veniens contra decretum vel
constitutionem episcopi debet excommunicari.
- CAP. III. Clericus administratione carens non
tenetur ad iuramentum obedientiae, vel ad faciendam scripturam super ea.
- CAP. IV. Ab omnibus de dioecesi obediendum est
episcopo.
- CAP. V. Non obediens
canonicis institutis incurrit inobedientiae notam, id est infamiam.
- CAP. VI. Imperium non
praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus
non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.
- CAP. VII. Ordinatus per
Papam non per hoc eximitur a iurisdictione sui episcopi.
- CAP. VIII. Quando de
obedientia vel subiectione agitur, nihil attentari debet in praeiudicium
rei, vel possessoris non citati.
- CAP. IX. Abbates et
sacerdotes, qui sunt dioecesani episcopi, ad eius synodum venire et sibi
obedire compelli possunt per censuram ecclesiasticam.
- CAP. X. Canonici regulares
inobedientes priori suo per ipsum excommunicari possunt, et, si fuerint
incorrigibiles, de fratrum consortio expelli debent.
- CAP. XI. Presbyteri et
clerici capellarum subditarum titulo cardinalatus debent cardinali
obedientiam et reliqua, de quibus hic. Et vacante titulo succedit
capitulum illius ecclesiae, nisi pro bono pacis aliquid sit exemptum.
- CAP. XII. Licet abbatissa
subditos excommunicare non possit, ipsi tamen sibi obedire tenentur.
- CAP. XIII. Si
metropolitanus a suffraganeo iuramentum exigit ultra formam statutam a
canone, in eo, quod est ultra, suffraganeus non tenetur.
- CAP. XIV. Vacante
episcopatu capitulum confirmat et infirmat electiones.
- CAP. XV. Qui maior est
ordine, licet in ecclesia posterius receptus, in loco et portione
praefertur. H. d. secundum veram lecturam.
- CAP. XVI. Si ecclesia sita
in aliquo archidiaconatu erigitur in cathedralem, a iurisdictione
archidiaconatus eximitur.
- CAP. XVII. Compositionem super iure primatiae
unus solus, cuius interest, poterit impedire.
TITULUS XXXIV. DE TREUGA ET PACE.
- CAP. I. Statuit tempora
treugarum et poenas violantium.
- CAP. II. Personae hic enumeratae plena
securitate gaudent tempore guerrae.
TITULUS
XXXV. DE PACTIS.
- CAP. I. Pacta quantumcunque nuda servanda sunt.
- CAP. II. Conventio invalida
per consensum superioris validatur.
- CAP. III. Iudex debet
studiose agere, ut promissa adimpleantur.
- CAP. IV. Non valet pactum,
per quod beneficium ecclesiasticum debet pecunia resignari.
- CAP. V. Idem Archiepiscopo
Eboracensi.
- CAP. VI. Qui per pactum augendae pensionis
consecutus est ecclesiam, debet ea privari, et alias canonice puniri.
- CAP. VII. Si eeclesia rem suam locando vel in
feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis
alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit
reddere cogitur illi ecclesiae.
- CAP. VIII. Non valet pactio
in spiritualibus, vel quae peccatum inducit, vel turpis, seu de re turpi,
vel impossibilis de iure vel de facto.
TITULUS
XXXVI. DE TRANSACTIONIBUS.
- CAP. I. Instrumenta et alia iura partium
contraria transactione tolluntur.
- CAP. II. Tenet compositio super decimis facta
cum assensu superioris.
- CAP. III. Si capitulum
consensit transactioni, quam fecit praelatus nomine ecclesiae, ulterius
dissentire non potest.
- CAP. IV. Super
ecclesiastico beneficio transigi non potest etiam cum iuramenti
interpositione.
- CAP. V. Per transactionem
factam sine auctoritate episcopi potest praelatus, sed non ecclesia
constitui censualis.
- CAP. VI. Si beneficium,
quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui fuit
transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum.
- CAP. VII. Super
ecclesiastico beneficio non potest transigi, sed amicabiliter componi. H. d. et quotidie allegatur.
- CAP. VIII. Transactio facta de rebus ecclesiae
per praelatum sine superioris consensu non obligat successorem.
- CAP. IX. Sicut super iure
praesentandi, ita super annexo non potest transigi, ut recedatur a lite
interveniente aliqua temporalitate.
- CAP. X. Super spirituali
subiectione non licet transigi.
- CAP. XI. Iudex potest et
debet se interponere pro transactione inter partes facienda, praeterquam
in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio. H. d.
TITULUS XXXVII.
DE POSTULANDO.
- CAP. I. Clericus in sacris
vel minoribus beneficiatus in saeculari foro postulare non debet, nisi
pro se, vel sua ecclesia, vel miserabilibus personis.
- CAP. II. Canonici regulares
postulare non possunt, sicut monachi, nisi pro utilitate ecclesiae, vel
sui monasterii, et praecepto abbatis.
- CAP. III. Se summat.
TITULUS
XXXVIII. DE PROCURATORIBUS.
- CAP. I. Non auditur quis tanquam alterius
procurator, nisi habeat mandatum legitime factum.
- CAP. II. Non valet
sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex
probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum intellectum.
- CAP. III. Sententia lata
cum procuratore revocato et de hoc certificato non praeiudicat domino. H. d. secundum communem intellectum.
- CAP. IV. Rescriptum super
consecutivis iudiciis impetratum a procuratore revocato, et de hoc
certificato, non valet, nec processus vel sententia lata per ipsum, si
revocatio pervenit ad adversarium. H.
d. secundum glossam.
- CAP. V. Si agitur de
adulterio coram iudice saeculari ad poenam legalem, non intervenit
procurator; secus si coram ecclesiastico ad separationem.
- CAP. VI. Qui de mandato domini causam
procuravit, ab eo repetit expensas propter hoc factas.
- CAP. VII. Universitas etiam scholarium potest ad
agendum et defendendum procuratorem constituere.
- CAP. VIII. Si citatus ad
totam causam constituit procuratorem, quem postea revocat, potest
nihilominus contra eum procedi, in quantum status causae patitur, sine
alia citatione. H. d. quoad
intellectum.
- CAP. IX. Procurator
episcopi causas episcopatus agit et defendit, licet non fuerit datus sub
nomine syndici vel actoris.
- CAP. X. Providere debet
iudex, maxime in causa matrimoniali, quod constituens procuratorem
gaudeat plena libertate.
- CAP. XI. Si procuratori
generali denegantur induciae ad consulendum dominum, ex causa probabili
absentem, poterit procurator appellare.
- CAP. XII. Si reus recedit a
iudicio, dimisso procuratore solummodo ad agendum, contumax est, et
condemnatur in expensis.
- CAP. XIII. Tenet iudicium
agitatum cum procuratore revocato, si revocationem iudex et adversarius
ignoraverunt. H. d. secundum
communem intellectum et verum.
- CAP. XIV. Filius familias potest esse procurator
in iudicio, etiam ad futuras lites; et procurator datus cum pluribus
simul in solidum praefertur, si praeoccupavit negotium; secus, si diverso
tempore fuit datus. Item procurator appellare debet a sententia, nisi
ex causa excusetur; quo casu debet domino nunciare de sententia;
appellationem tamen prosequi non tenetur.
- CAP. XV. Procurator
universitatis, cuius maiores et iurati sunt excommunicati, non repellitur
ab impetrando; nisi illi in procuratorio sint expressi, vel eorum
auctoritate factum sit, vel ad id scienter sint admissi. H. d. et est decisio notabilis et subtilis.
TITULUS
XXXIX. DE SYNDICO.
TITULUS XL.
DE HIS, QUAE VI METUSVE CAUSA FIUNT.
- CAP. I. Si quis timore mortis, postea ratum non
habens, religionem profitetur, exire, et matrimonium contrahere potest;
secus si a principio vel ex post facto libere consensisset.
- CAP. II. Qui per metum
amissionis patrimonii suo beneficio renunciat illud repetere potest.
- CAP. III. Qui terrore
laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel
fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit.
- CAP. IV. Qui per metum, qui
cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit, et
renunciavit, illud repetere poterit.
- CAP. V. Excommunicatus non
est qui absolute coactus excommunicato communicat; secus si coactio fuit
conditionalis.
- CAP. VI. Metum passo non
subvenitur, si non fuit talis, qui cadere potuit in constantem virum.
- CAP. VII. Probata violentia
per testes res amissae probantur per iuramentum. Et super valore rerum amissarum taxatione
iudicis praemissa, et secuto petentis iuramento fit condemnatio.
TITULUS XLI.
DE IN INTEGRUM RESTITUTIONE.
- CAP. I. Si in contractu venditionis vel
locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem
contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor
non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis.
- CAP. II. Restituitur
ecclesia laesa propter negligentiam procuratoris, qui iura ecclesiae non
produxit.
- CAP. III. Ecclesia laesa in
probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non
obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere
potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d.
- CAP. IV. Restitutio ex
iusta causa etiam maiori est concedenda, dummodo iusta causa petendi
probetur; si autem non probatur plene vel semiplene conceditur restitutio
in causa favorabili. H. d.
- CAP. V. Etiam contra
sententiam Papae restituitur ecclesia. Hoc
primo. Et causa restitutionis in integrum debet praesentibus partibus
tractari. Hoc secundo. Haec duo dicit quoad titulum.
- CAP. VI. Petitio restitutionis in integrum
contra sententiam suspendit regulariter exsecutionem sententiae in eventu
istius causae restitutionis; fallit, si contra petentem restitutionem est
praesumptio malitiae, quod causa differendi exsecutionem hoc petat; quo
casu exsecutio fit praestita cautione de restituendo, si petens
restitutionem obtinebit in causa. H. d. secundum mentem iuncta gloss.
pen. et in hoc ultimo est iste textus valde singularis respectu utriusque
iuris.
- CAP. VII. Post peremptorium non auditur ecclesia
de iure communi; auditur tamen per beneficium restitutionis in integrum.
- CAP. VIII. Restituitur minor in eo, quod
contraxit vel omisit, si probat exinde se laesum et sit infra tempora
restitutionis petendae.
- CAP. IX. Restitutio in
integrum postulanda est ab ordinario administrationem habente, vel a
delegato ab eo, sive haec causa sit specialiter delegata, sive incidat in
causa generaliter sibi commissa. Ab ordinario vero administrationem non
habente vel a delegato peti non debet, nisi veniat incidenter in causa. Arbiter autem de causa restitutionis non
cognoscit, nec potest assumi in maioribus causis.
- CAP. X. Restitutio denegata
ecclesiae ulterius sibi non conceditur, nisi ex nova causa; restituitur
tamen ad appellandum a sententia denegationis.
TITULUS XLII. DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA.
- CAP. I. Is, in quem facta
est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per rescriptum
impetratum contra alienantem.
- CAP. II. Clericus causa
mutandi iudicium, non debet recipere cessionem a laico.
TITULUS
XLIII. DE ARBITRIS.
- CAP. I. Arbitri sunt in
dispari numero assumendi, et, eis discordantibus, statur sententiae
maioris partis.
- CAP. II. Nullum est arbitrium seu arbitramentum
continens peccatum per partes non remissibile.
- CAP. III. Arbiter assumptus
in patrimoniali causa clerici non potest adiudicare rem ecclesiae
possidendam, etiam ad vitam clerici. Hoc
dicit, et est casus notabilis.
- CAP. IV. In mulierem singularem tanquam in
arbitratricem compromitti non potest; secus si mulier habet alias
iurisdictionem de iure communi vel consuetudine. Nam tunc etiam super
rebus temporalibus ecclesiae potest in eam valide compromitti. H. d.
clare.
- CAP. V. Ecclesia exempta
non potest in praeiudicium exemptionis compromittere. H. d. et clare.
- CAP. VI. Arbiter non habet
potestatem iudicandi ultra comprehensa in compromisso; ideo coram eo non
fit reconventio.
- CAP. VII. Qui per arbitrium
tenetur eligere cum aliquorum consilio, tenetur illorum consilium in
tractatu electionis requirere, sed sequi non adstringitur.
- CAP. VIII. De rebus spiritualibus in laicum
compromitti non potest.
- CAP. IX. Auctoritate iudicis etiam delegati
potest de causa spirituali in clericum et laicum compromitti, et, si
arbitrium est a partibus receptum, debet a partibus exsecutioni mandari,
licet per generalem procuratorem factum fuerit compromissum. Si autem non fuit
arbitrium approbatum, et poena fuit apposita, agitur ad poenam, alias ad
interesse. H. d. generaliter inhaerendo literae.
- CAP. X. Si per duos electos
ad eandem praelaturam in discordia compromittitur in ordinarium, morte
alterius compromittentium exspirat compromissum; ordinarius tamen ex
potestate ordinaria procedit super iure superstitis, antequam fiat
transitus ad aliam electionem. H.
d.
- CAP. XI. Arbiter post rem iudicatam super
discordiis novis assumptus, non potest per suum arbitrium sententiam
immutare, etiamsi de componendo inter partes mandatum acceperit a Papa.
- CAP. XII. Non valet compromissum factum in duos
sive plures, hoc adiecto, ut in casu discordiae eligatur tertius per
eosdem vel alios. H. d.
- CAP. XIII. Valet
compromissum factum in unum, vel in plures, ut ipsi per se causam
definiant, vel per alios, quos ipsi elegerint. H. d. secundum intellectum,
quem sensit gloss. hic, et Innocentius in capite praecedenti, qui placet
mihi. Panorm.
- CAP. XIV. Compromissum ante sententiam latam
finitur morte alterius compromittentium; unde non transit in heredes
compromittentium, nisi de eis sit cautum in compromisso. Hoc dicit
comprehendendo mentem capituli.
· LIBER SECUNDUS.
TITULUS I.
DE IUDICIIS.
- CAP. I. Contumax in non
comparendo vel non respondendo excommunicari potest; beneficio autem
privari non debet. H. d. Abbas
Siculus.
- CAP. II. Laici
ecclesiastica negotia tractare non debent, sed praelatorum iudicio
disponuntur. Hoc dicit. Abbas. Sic.
- CAP. III. Causa iuris
patronatus spectat ad iudicium ecclesiae. H.
dicit specifice et ad literam.
- CAP. IV. Clericum convictum vel confessum de
crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se
convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod
potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae
saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. – §. 1. Summatus est iste
§. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem,
ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta
poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non
tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.
- CAP. V. Vasallus coram domino feudi conveniendus
est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor
possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et
secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.
- CAP. VI. Nomen actionis in
libello exprimere para non cogitur; debet tamen factum ita clare
proponere, ut ex eo ius agendi colligatur. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas.
- CAP. VII. Excommunicatus in
iudicio, nisi tanquam reus, stare non potest.
- CAP. VIII. Clericus de omni
crimine debet coram ecclesiastico iudice conveniri, nec valet consuetudo
contraria.
- CAP. IX. Iudex ex officio
providere debet, ut debitae solennitates serventur in iudiciis, quibus
omissis iudicium redditur frustratorium. H.
d. Abbas Siculus.
- CAP. X. Clericus depositus
incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si
sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas
Siculus.
- CAP. XI. Per rescriptum
impetratum contra violentum convenitur qui scienter succedit in vitium. H. d. secundum communem modum, qui mihi placet.
Panorm.
- CAP. XII. Solus Papa
cognoscit de dubiis privilegiorum apostolicae sedis, et non inferior.
- CAP. XIII. Iudex
ecclesiasticus potest per viam denunciationis evangelicae seu iudicialis
procedere contra quemlibet peccatorem, etiam laicum, maxime ratione
periurii vel pacis fractae.
- CAP. XIV. Principalis
persona per se, non per advocatum debet factum proponere in iudicio, nisi
sit indiscreta.
- CAP. XV. Si actio et
intentio sunt ineptae, vel sola intentio, debet reus absolvi ab instantia
iudicii; iterum tamen actor audietur, si apte egerit. H. d. quoad intellectum.
- CAP. XVI. Praeceptores templi pro domibus suis
agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit
eorum origo.
- CAP. XVII. Praelati debent laicis de clericis,
appellatione frustratoria non obstante, iustitiam facere; ad saeculare
tamen forum clerici a laicis trahi non debent, etiam data ipsorum
praelatorum negligentia.
- CAP. XVIII. Iudex habens ut privatus paene
consimilem causam, quam habet ut iudex, a iudicando removetur. H. d.
- CAP. XIX. Si iudices de principali et
exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super principali
lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis appellatur.
- CAP. XX. Lapsu triennii non
obstante potest delegatus in causa sibi commissa procedere.
- CAP. XXI. Actor obtinens in
possessorio coram iudice rei, non tenetur coram eo iudice super
proprietate respondere, si est prorsus alterius fori. H. d. et est casus notabilis.
TITULUS II.
DE FORO COMPETENTI.
- CAP. I. Clericus coram suo
episcopo conveniri debet.
- CAP. II. Iudex saecularis, si clericum per se
distringit vel condemnat, excommunicari debet.
- CAP. III. Ratione rei, de
qua agitur, sortitur quis forum ibi, ubi res est. Sic communiter summatur.
- CAP. IV. Episcopus ut suspectus recusatus, de
cuius suspicione notorie constat, potest dare delegatum partibus non
suspectum, cuius sententiam poterit per se exsecutioni mandare.
- CAP. V. Super re ecclesiae
vel clerici potest laicus coram ecclesiastico iudice conveniri; sed si
probabiliter negat, rem esse ecclesiae vel clerici, ad iurisdictionem
ecclesiasticam declinandam, convenitur coram suo iudice.
- CAP. VI. Si quaestio
feudalis est inter clericum et laicum, cognoscet dominus feudi; sed eo
negligente cognoscet delegatus Papae, etiam ante negligentiam datus. H. d. secundum lecturam gloss.
- CAP. VII. Per dominum feudi saecularem sive
ecclesiasticum quaestio feudalis terminari debet, etiamsi vasalli sint
clerici, et, si plures praetendantur domini, non potest unus cognoscere,
maxime alio absente, an feudum ad eum pertineat. H. d. secundum lecturam
magis notabilem.
- CAP. VIII. Malefactores
ecclesiarum in utroque foro conveniri possunt.
- CAP. IX. Causae clericorum
secundum iura, non secundum consuetudines laicorum terminantur. Vel sic:
in loco temporalis iurisdictionis ecclesiae causae clericorum sunt
secundum ius canonicum terminandae. Hoc
dicit secundum gl. et utrumque summarium recipit determinationem.
- CAP. X. Laicus laicum super
re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in
defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat.
- CAP. XI. Vidua laicum coram
iudice ecclesiastice convenire non potest, nisi super causa
ecclesiastica, vel in defectum iudicis saecularis.
- CAP. XII. Clericus non
potest constituere sibi iudicem laicum, etiamsi proprium iuramentum et
adversarii consensus accedat.
- CAP. XIII. Clerici super
escessibus coram suo episcopo conveniri debent, non coram his, quibus
serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud inducat.
- CAP. XIV. Episcopus delicti
condemnat clericum de delicto; sed non privat beneficio alibi exsistente;
sed episcopus beneficii privabit quasi exsequendo condemnationem iudicis
delicti. H. d. secundum unum intellectum. Secundum alium intellectum h.
d.: Episcopus delicti condemnat clericum de delicto, privando beneficio
alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo beneficii.
- CAP. XV. Miserabilis
persona potest laicum interdicto unde vi coram iudice ecclesiastico
convenire, etiamsi res subtracta dicatur feudalis.
- CAP. XVI. Laici usurpantes
iura ecclesiastica velut sacrilegi per iudicem ecclesiasticum
compelluntur.
- CAP. XVII. Privilegiatus ut
non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere
vel solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet
domicilium. Secundum Ioan. Andr.
- CAP. XVIII. Quanquam laici possunt
iurisdictionem non sui iudicis prorogare, clerici tamen non possunt, nisi
episcopi dioecesani consensus accedat, et iudex, cuius iurisdictionem
prorogare volunt, sit ecclesiasticus.
- CAP. XIX. Legitime citatus tenetur coram iudice
citante causam prosequi, non obstante, quod post citationem mutaverit
forum.
- CAP. XX. Quisque clericus potest in curia Romana
conveniri, licet alias specifice forum ibi non sortiatur; habet tamen ex
causa ius revocandi domum.
TITULUS III. DE LIBELLI OBLATIONE.
- CAP. I. Actor tenetur in
scriptis libellum porrigere. Vel sic: Iudex non debet admittere actorem
ad litigandum, nisi prius libellum in scriptis offerat. H. d. per alia verba.
- CAP. II. Quum agitur reali, non sufficit rem
generaliter peti, sed debet ita specificari, ut evitetur obscuritas et
aequivocatio.
- CAP. III. Non tenetur reus
respondere libello in actione personali, si non exprimitur causa petendi.
TITULUS IV. DE MUTUIS PETITIONIBUS.
- CAP. I. Iudex etiam
delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis,
et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia
terminabit. H. d.
- CAP. II. Modus procedendi
datus per rescriptun in causa conventionis intelligitur repetitus in
causa reconventionis.
TITULUS V. DE LITIS CONTESTATIONE.
TITULUS VI. UT LITE NON CONTESTATA NON PROCEDATUR AD TESTIUM RECEPTIONEM
VEL AD SENTENTIAM DIFFINITIVAM.
- CAP. I. Si agatar de
adulterio ad separationem tori, et ante litis contestationem reus est
contumax, potest excommunicari; sed testes recipi non possunt, nec causa
diffiniri.
- CAP. II. In causa
restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii
non potest. Hoc dicit
comprehendendo omnem modum summandi.
- CAP. III. Si lite non
contestata reus est contumax, si fieri potest, mittitur actor in
possessionem causa custodiae; alias reus excommunicabitur.
- CAP. IV. Receptio testium
facta contra non contumacem lite non contestata, in causa matrimoniali
est nulla.
- CAP. V. Lite non contestata
non recipiuntur testes regulariter super principali. Fallit in casibus
hic annotatis, scilicet quum timetur de morte vel absentia diuturna
testium. Tunc enim servata solennitate hic posita possunt etiam lite non
contestata testes examinari. H. d. usque ad §. Porro. – Quum agitur de
matrimonio carnali vel spirituali, possunt contra contumacem etiam lite
non contestata testes recipi, et sententia diffinitiva ferri. Si vero
reus est absens, sed non contumaciter, tunc in carnali non proceditur,
sed exspectatur absens. In spirituali vero, si agatur de contracto,
stabitur iuribus antiquis; si de contrahendo, exspectatur absens per sex
menses. Sed de hoc ultimo, quando agitur de contrahendo, dic hodie ut in
capit. Quam sit, et capit. Cupientes, de elect. in VI., ubi aliter est
provisum. H. d. – §. 5. Ad perpetuam rei memoriam, vel quum agitur per
viam inquisitionis, possunt testes sine litis contestatione recipi et
etiam publicari. H. d. usque ad §. In aliis vero. – §. 6. Si reus lite
non contestata est contumax, et agitur reali, mittitur actor in
possessionem rei petitae causa custodiae; quam tamen recuperat reus
veniens infra annum, si offerat cautionem de stando iuri, et restituat
expensas; post annum vero his non servatis non auditur, nisi super
proprietate. Sed si convenitur reali qui nomine alieno possidet, nominabit dominum
in iudicio, et statuetur ei terminus, infra quem faciet dominum
comparere. Qui si infra terminum non venerit, iudex illum citabit, quo adhuc
non veniente iudex mittet actorem in possessionem veram. Si vero reus
contumax convenitur actione personali, mittetur actor in possessionen
bonorum ipsius rei pro modo debiti declarati, et primo mobilium, secundo
immobilium, si mobilia non exsistant; vel excommunicabitur reus. H. d. usque ad finem.
TITULUS VII.
DE IURAMENTO CALUMNIAE.
- CAP. I. Clericus in causa
ecclesiae suae iuramentum calumniae potest alteri committere, et per se
iurare non cogitur, nec debet sine superioris licentia.
- CAP. II. In spiritualibus causis de calumnia non
iuratur.
- CAP. III. Principalis persona non indistincte
relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat per oeconomum;
sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae et
personarum. H. d.
- CAP. IV. Universitas tenetur iurare de calumnia,
nisi relevet se constituendo oeconomum.
- CAP. V. Clerici etiam in
eorum causis iurant de calumnia, contraria consuetudine non obstante.
- CAP. VI. Procurator vel syndicus universitatis
ecclesiasticae vel saecularis de calumnia iurare potest. H. d.
- CAP. VII. Episcopus iurat
de calumnia, si per se ipsum elegit litigare, propositis tantum, non
tactis evangeliis. Si vero per syndicum litigat, per illum poterit
iurare. H. d. – §. 1. Actor refutando iuramentum calumniae sine causa,
cadere debet ab instituta actione; reus autem debet haberi pro confesso.
Hoc dicit.
TITULUS
VIII. DE DILATIONIBUS.
- CAP. I. Summa sic, ne videatur convenire
rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet
esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi
necessitas aliud suggerat.
- CAP. II. Induciae
deliberatoriae denegantur reo, si per literas citatorias plene potuit
instrui, et deliberare super eo, de quo quaeritur.
- CAP. III. Ex declaratione
verbi generalis vel ambigui positi in libello novae induciae
deliberatoriae dandae non sunt, si per expressa potuit reus deliberare
super ambiguitate illa vel generalitate. H.
d.
- CAP. IV. Si citatus in
causa ardua de longinquo vocatur pro publica utilitate, etiam ad locum
iudicii, ita, quod infra terminum citationis deliberare, et alia sibi
necessaria ad comparendum explicare non potuit, in termino respondere non
cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit novas inducias. H. d. notabiliter.
TITULUS IX.
DE FERIIS.
- CAP. I. Diebus dominicis
mercari, litigari, iudicari, vel iurari non debet, sed de vespera in
vesperam debent celebrari.
- CAP. II. Festorum
principium et finis fieri debet secundum ipsorum magnitudinem et
consuetudinem regionis. Hoc primo. In praecipuis festis et intra Pascha
et Pentecosten non fit solennis genuum flexio. Si tamen tunc clerici vel
episcopi ordinentur, secundum ordinationis modum genua flectuntur. Hoc secundo. Romana ecclesia speciale festum de
Trinitate non facit; servatur tamen de hoc cuiusque ecclesiae consuetudo.
Hoc tertio.
- CAP. III. Propter
necessitatem alimentorum licet diebus feriatis in honorem Dei operi
servili intendere, maxime circa rem tempore perituram. H. d.
- CAP. IV. Tres septimanae, quibus canon prohibet
fieri nuptias ante festum Ioannis Baptistae, non continuantur festo, sed
intelligitur de septimana Ascensionis cum duabus sequentibus.
- CAP. V. In feriis introductis in honorem Dei et
sanctorum, nisi ob necessitatem vel pietatem, iudicium exerceri non
potest, etiam de consensu partium; feriis tamen introductis favore hominum
partes renunciare possunt.
TITULUS X. DE ORDINE COGNITIONUM.
- CAP. I. Contra mulierem
vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae
prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit
super ipso principali pronunciare. H.
d.
- CAP. II. Si reus contra actorem spoliatorem
spoliationem opponit, aut excipiendo, et tunc prius auditur, et ea
probata respondere non cogitur, sed per hoc non restituitur; aut agendo,
et tunc simul utraque quaestio terminatur, et ea probata restituetur.
- CAP. III. Petenti
hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae prius debet coram
ecclesiastico iudice terminari. Hoc
dicit secundum glossam, intelligendo, quod hic erat prius coram iudice
saeculari petita hereditas, et exceptum fuit de illegitimitate.
- CAP. IV. Agens possessorio recuperandae non
tenetur ante restitutionem suis spoliatoribus, nisi super quaestione
spoliationis, respondere; potest tamen ab agendo repelli per exceptionem
spoliationis. H. d.
TITULUS XI. DE PLUS PETITIONIBUS.
TITULUS XII. DE CAUSA POSSESSIONIS ET PROPRIETATIS.
- CAP. I. Causa possessionis et proprietatis sub
eodem iudice terminari debet, nec contra absentem est pronunciandum.
- CAP. II. Si actum est possessorio et petitorio,
potest iudex receptis probationibus super utroque prius discutere
probationes super possessorio, et illud terminare. H. d.
- CAP. III. Si spoliatus possessorio et petitorio
simul agens possessionem et spoliationem probat, sed non dominium seu
proprietatem, obtinet in possessorio, sed succumbet in petitorio.
- CAP. IV. Idem dicit quoad intellectum, quod
decretalis supra proxima.
- CAP. V. Qui agit de
proprietate, ante conclusionem causae possessorio adipiscendae vel
recuperandae agere potest, post conclusionem vero et ante sententiam hoc
non potest, nisi iusta causa subsit.
- CAP. VI. Si petitorio et
possessorio simul est actum, una sententia terminatur, et praemittitur
possessorium in terminando; sed in exsequendo praevalet petitorium.
- CAP. VII. Adiudicatur illi
beneficium, qui probavit collatorem suum fuisse in possessione conferendi
collationis tempore; per hoc tamen non prohibetur succumbens agere de
proprietate iuris conferendi cum ipso collatore. Hoc vult tota littera.
- CAP. VIII. Si petens rem ex
una causa succumbit, ex alia causa petere poterit. Hoc dicit quoad
literam. Vel sic: Petenti rem iure dominii possessionem probare non
sufficit. Hoc dicit quoad titulum.
TITULUS XIII. DE RESTITUTIONE SPOLIATORUM.
- CAP. I. Adversus
restitutionem petentem, non est audiendus reus de proprietate opponens,
nisi actore consentiente.
- CAP. II. Petenti
restitutionem beneficii non obstat renunciatio facta post spoliationem,
quia praesumitur non spontanea. Et seriose addidi: “quia praesumitur non
spontanea:” quoniam, etsi probaretur spontanea, deberet obstare talis
exceptio vel renunciatio in beneficialibus.
- CAP. III. Petens
restitutionem beneficii non auditur, etiamsi spoliationem probat, si
probatur, eum sponte illud beneficium prius resignasse.
- CAP. IV. In interdicto de retinenda succumbit
reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad titulum.
- CAP. V. Petenti
restitutionem beneficii quaestio institutionis non canonicae referri non
potest.
- CAP. VI. Non obstat exceptio criminis agenti
interdicto unde vi, vel quod vi aut clam.
- CAP. VII. Spoliatus etiam a
iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur.
- CAP. VIII. Restituitur coniunx viro probanti
desponsationem et copulam, et de ipsius impunitate caventi; nisi magna
sit viri saevitia.
- CAP. IX. Per solutionem
pensionis rei donatae, factam donatorio cum auctoritate donatoris,
acquiritur illi donatario rei donatae possessio, adeo, quod, si ab illa
expellitur, per interdictum recuperandae agere poterit.
- CAP. X. Si, actore agente
petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur in solo
possessorio, suspenso petitorio.
- CAP. XI. Violentus rem cum
fructibus etiam qui percipi potuissent, restituere, damna resarcire, et
de iniuriis satisfacere compellitur.
- CAP. XII. Ingressus possessionem
ignorante domino, ad quem pertinet, potest per ipsum dominum, statim quum
sciverit, repelli etiam violenter, nec ex tali repulsione competit
repulso contra dominum interdictum possessorium. H. d.
- CAP. XIII. Si contra petentem restitutionem
coniugis opponitur consanguinitas in gradu prohibito, et offeruntur
probationes paratae, recepto ab opponente iuramento de malitia, negabitur
restitutio quoad torum, et fiet quoad reliqua. Si vero probationes
promptae non sint, fiet plena restitutio, nisi sit magna viri saevitia.
- CAP. XIV. Per solam
traductionem mulieris ad domum viri factam, non praecedentibus
sponsalibus vel invalidis, non acquiritur possessio, unde ea recedente
propria auctoritate non competit restitutio.
- CAP. XV. Interdictum unde vi non competit contra
illum, qui non spoliavit, nec spoliari mandavit, nec spoliationem ratam
habuit.
- CAP. XVI. Exceptio inopiae,
de qua constat, a clerico opposita, impedit exsecutionem sententiae,
etiam latae in possessorio. H. d.
comprehendendo mentem literae et veram lecturam.
- CAP. XVII. Per excommunicationis probationem non
probatur quasi possessio iurisdictionis, licet aliquibus diebus fuerit
observata; ideo petens restitutionem, hoc solo probato, succumbit. Hoc
dicit quoad intellectum.
- CAP. XVIII. Recipiens
scienter rem invasam a spoliatore, tenetur eam spoliato restituere, licet
non probet dominium.
- CAP. XIX. Occupans certum
locum, in quo quis iura libere possidebat, si per ipsius occupationem non
potest possessor sua iura libere possidere sicut prius, conveniri potest
possessorio pro libertate possidendi, et restitutio fieri non potest,
nisi dimittat locum in pristina libertate. H. d. valde singulariter.
TITULUS XIV. DE DOLO ET CONTUMACIA.
- CAP. I. Reus, qui mittendum
in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de
canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d.
- CAP. II. Propter contumaciam rei potest iudex
rem petitam sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas
propter ipsius contumaciam vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit
Panorm.
- CAP. III. Actore contumace testes recipi et
sententia ferri debent, etiam lite non contestata, reo instante. Hoc dicit
secundum communem intellectum.
- CAP. IV. Si reus post litem contestatam est
contumax, si alias liquet de causa, fertur diffinitiva sententia; si non
liquet, actor in veram possessionem inducitur.
- CAP. V. Qui fundata intentione actoris
exceptionem peremptoriam obiicit, quam non probat in continenti, sed
accipit inducias, si defecerit in probando, condemnatur in continenti,
diffinitiva non exspectata, in expensis, ac solvere cogitur; quod si non
potest, punietur in corpus secundum arbitrium iudicis. H. d. notab. iste
text. secundum lecturam, quae placet Panorm.
- CAP. VI. Citatus ad totam
causam, certo termino ad comparendum assignato, tenetur comparere in
termino, et dato impedimento in termino debet comparere quam citius
potest post terminum; alias condemnabitur in expensis a tempore
citationis emissae.
- CAP. VII. Sententia in
causa beneficiali non transit in rem iudicatam respectu superioris, quo
minus possit de iuribus partium inquirere, maxime quando sententia fuit
lata contra absentem, licet contumaciter et indefensum.
- CAP. VIII. Si proceditur
per viam inquisitionis contra absentem contumaciter, etiam lite non
contestata testes recipi possunt, et sententia diffinitiva ferri, etiam
per viam depositionis, si hoc meretur delictum.
- CAP. IX. Actor non admissus
in possessionem sibi decretam per iudicem causa rei servandae, vel ab ea
expulsus, per lapsum anni verus efficitur possessor.
- CAP. X. Si reus non
invenitur, sufficit publice citationem ad ecclesiam suam proponi.
TITULUS XV. DE EO, QUI MITTITUR IN POSSESSIONEM CAUSA REI SERVANDAE.
- CAP. I. Missus in
possessionem ex primo decreto in reali, per lapsum anni veram et
incommutabilem illius rei possessionem acquirit, licet passus missionem
habuerit infra annum voluntatem cautionem praestandi, quam tamen non
deduxit ad effectum suo defectu. Hoc
dicit secundum verum intellectum.
- CAP. II. Tempus annale non currit missionem
passo, si infra illud cautionem iudicibus vel alteri eorum aliis
absentibus obtulit, licet per eos seu per eum recepta non fuerit. Et est
casus notabilis secundum hunc intellectum.
- CAP. III. Si passus missionem, repetens
possessionem, allegat se contumacem non fuisse, restituitur in pristinum
statum praestita cautione, et dilata condemnatione expensarum, quam
evitat, si postea constiterit, eum non fuisse contumacem.
- CAP. IV. Contra absentem,
qui non dimisit procuratorem, facta citatione domi, nullo defendente, fit
missio. H. d. supplendo ad literam maxime, ut dicitur in gloss. Et est verus
et notabilis intellectus.
TITULUS XVI.
UT LITE PENDENTE NIHIL INNOVETUR.
- CAP. I. Privilegium etiam a principe impetratum,
per quod privatur quis sine causae cognitione, lite pendente, usu
possessionis, tanquam surreptitium non valet, seu tanquam rationi obvium
est revocandum.
- CAP. II. Accusatus de
adulterio ad separationem tori non debet lite pendente privari
possessione coniugali.
- CAP. III. Qui rem
litigiosam alienavit ita, quod rehaberi non potest, debet aequivalentem
substituere in locum illius, quam alienare non poterit. H. d. cum sequ.
- CAP. IV. Idem dicit, quod
in praecedenti.
- CAP. V. Lis decidenda est
secundum iura exsistentia tempore controversiae, non autem secundum
privilegium impetratum lite pendente; nisi de litis pendentia mentionem
faciat.
TITULUS XVII. DE SEQUESTRATIONE POSSESSIONUM ET FRUCTUUM.
- CAP. I. Res, in quam facta
est missio, non debet sequestrari, etiam si missus inde fuerit violenter
eiectus. Vel notabilius sic: Sequestrum factum loco missionis propter
scandalum evitandum revocari debet, oblata cautione et restitutis expensis.
- CAP. II. Si missus in
possessionem causa custodiae fructus dissipat, dissipati revocantur, et
cum aliis sequestrantur.
- CAP. III. Si reus possessor
appellat a sententia contra eum lata, licite rei petitae fructus
sequestrantur, si dissipantur ab eo.
TITULUS
XVIII. DE CONFESSIS.
- CAP. I. Ad solum dictum
confitentis crimen proprium non est alteri infligenda poena aliqua;
infamato tamen est indicenda purgatio.
- CAP. II. Si de crimine
contingente causam principalem constat contra aliquem per eius
confessionem, punitur poena ordinaria, etiamsi directe contra eum non
agatur. H. d. secundum glossam. Et est casus notabilis et verus in se. Vel
summa sic secundum alium intellectum non minus notabilem, quem etiam
sentit glossa, licet non perfecte explicet: Si quis confitetur crimen in
iudicio incidenter, potest iudex ordinarius novum inchoando processum
illum punire poena ordinaria. H. d.
singulariter. Abbas.
- CAP. III. Confessio facta in iure per oeconomum
ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum
negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d.
TITULUS XIX.
DE PROBATIONIBUS.
- CAP. I. Reus actori suo
propria instrumenta edere non tenetur. Ita
communiter summatur.
- CAP. II. Actor, qui plene probavit, non debet
compelli iurare.
- CAP. III. In communi iudicio
probant actor et reus; et si pariter probant, reus absolvitur, nisi
favorabilem causam foveat actor.
- CAP. IV. Non creditur
marito asserenti etiam cum iuramento, uxorem se cognovisse, si uxor per
matronas attestantes per ipsius corporis aspectum probat contrarium.
- CAP. V. Singulares de universitate possunt ad
commodum universitatis reprobare instrumentum falso confectum nomine
universitatis.
- CAP. VI. Ubi agitur de
matrimonio contrahendo, probato impedimento et publicatis attestationibus
alii testes super defectu impedimenti admittendi non sunt.
- CAP. VII. Si per literas
ordinarii probatur quis excommunicatus, a procuratione repelletur. H. d.
et haec summatio convenit textui et titulo, et nullam patitur calumniam,
et ideo eam tene.
- CAP. VIII. Si rogatus
restituere totam hereditatem, eo sine liberis decedente intret
monasterium, evanescit fideicommissum, et hereditas applicatur
monasterio; nec ad invalidandum ingressum sufficit probare minorem
aetatem tempore ingressus, si ex adverso geminatus probetur ingressus. H. d. intelligendo,
quod substitutio fuit fideicommissaria. Si vero fuit directa, summa sic:
substitutio facta filio, eo decedente sine liberis, evanescit per
ingressum monasterii. Et tunc adde id, quod est in primo summario ibi:
nec ad invalidandum etc., usque ad finem, et uterque intellectus est
verus in se. Dico tamen, quod primus est verior, quod hic fuit
substitutio fideicommissaria, licet Dom. Anton. hic dicat, quod fuit
compendiosa.
- CAP. IX. Si actor et reus
in interdicto retinendae possessionis probant, obtinet is, qui
antiquiorem possessionem probat titulo maxime iustificatam, vel meliores
probationes respectu possessionis adduxit. H. d. notabiliter, et probatur satis summarium in versic. ex
praemissis, ponderato versic. “maxime.”
- CAP. X. Si qui nominent
aliquem filium, et ita communiter reputatur, non creditur postea alteri
eorum iuranti contrarium.
- CAP. XI. Iudex debet habere
notarium vel duos viros idoneos, qui scribant acta iudicii; alias, si
quid difficultatis emerserit, per superiorem punietur, nec creditur ei
super processu, nisi in quantum per acta vel alias per legitima documenta
constabit.
- CAP. XII. Si probari
potest, reum deliquisse, eius probatio, quod non deliquerit, non est
admittenda.
- CAP. XIII. Fines dioecesium probantur per libros
antiquos, adminicula, testes et famam.
- CAP. XIV. Possunt reprobari
matronae, per quas virginitas probatur.
- CAP. XV. Acta etiam litis ordinatoria facta
coram primis iudicibus, fidem faciunt coram secundis.
TITULUS XX. DE TESTIBUS ET
ATTESTATIONIBUS.
- CAP. I. Breve est.
- CAP. II. Nulla est receptio
testium facta contra non citatum.
- CAP. III. Mulier testificatur contra clericum,
quum de crimine agitur.
- CAP. IV. Ubi agitur ad
correctionem de peccato impediendo, principalis persona admittitur in
testem.
- CAP. V. Dicit, quales esse, et qualiter iurare
debeant, qui super consanguinitate deponunt.
- CAP. VI. Praelatus et
clerici qui causam ecclesiae non procurant, testificari possunt in ea.
- CAP. VII. Si probatio
exceptionis oppositae contra testem productum non admittitur, antequam
dictum testis recipiatur, in casu, in quo admitti debuit, licite
appellatur. Hoc dicit secundum
lecturam, quam ponit Panorm.
- CAP. VIII. Iudex mittere
debet examinatorem discretum ad testes recipiendos, qui ad eum commode
venire non possunt.
- CAP. IX. Retractanda est
sententia, si constat, eam fuisse latam ad dictum corruptorum testium. H.
d. secundum lecturam, quam tenet Panorm.
- CAP. X. Socius criminis et muneris non
testificatur etiam in crimine simoniae. Et unius testimonium non sufficit
ad condemnationem.
- CAP. XI. Attestationes in
uno iudicio receptae fidem faciunt in eadem causa, et inter easdem personas
coram alio iudice.
- CAP. XII. Clerici non sunt
a ferendo testimonio in causa ecclesiae suae sine rationabili causa
repellendi.
- CAP. XIII. Crimen nunc probatum repellit testem
alias de illo crimine non damnatum.
- CAP. XIV. Laicus in
criminali non testificatur contra clericum, accusat tamcn pro sua vel
suorum iniuria.
- CAP. XV. In causis
ecclesiasticis et civilibus possunt fieri tres productiones testium;
quarta autem non admittitur absque solennitate legali. Et super dictis
testium post ipsorum publicationem potest publice disputari. H. d. secundum lecturam communem et verbis
textus congruentem.
- CAP. XVI. Si quis probat actum gestum post
appellationem, et adversarius probat quod ante, praefertur prima probatio,
et actus iudicatur non tenere, nisi secundus probet, quod ante omnem
appellationem.
- CAP. XVII. In causa appellationis super novis
capitulis tantum testes novi et veteres producuntur iuramento secundum
morem prius recepto.
- CAP. XVIII. Qui iuravit
testimonium non dicere, testificari compellitur, si testificationes
publicatae non sunt.
- CAP. XIX. Publicatio vel
renunciatio testium in certis capitulis non praeiudicat volenti testes
producere in aliis. H. d. quoad
titulum.
- CAP. XX. A testimonio
repellitur simili morbo laborans.
- CAP. XXI. Christianus
contra Iudaeum in testem admittitur.
- CAP. XXII. Testimonium
matris est suspectum, ubi filia petit in virum aliquem se maiorem. Et ad dictum solius matris de impedimento
deponentis impeditur matrimonium, sed contractum non dissolvitur.
- CAP. XXIII. Ad decisionem causae, maxime pro
parte Iudaei, non sufficit regulariter unius testimonium, quam duorum
probatae vitae et laudabilis conversationis.
- CAP. XXIV. Non sunt idonei testes, quos actor de
familia sua produxit.
- CAP. XXV. Donec attestationes fuerint
publicatae, et eis renunciatum, produci possunt testes; postea vero non
super eodem capitulo, sed super alio sic. H. d. quoad titulum.
- CAP. XXVI. Potest reus producere testes ad
probandum contrarium eius, quod actor probavit, si publicatio
attestationum non est facta, consuetudine contraria non obstante. H. d.
secundum notabiliorem lecturam.
- CAP. XXVII. Carnalis copula probatur per
conveniens testimonium de visu; idem in testimonio auditus, quod
adminicula et fama coadiuvant.
- CAP. XXVIII. Unius iudicis
verbo non creditur; scripturae vero eius per testes reprobari possunt. Fallit hoc in Papa. Ita communiter summatur.
- CAP. XXIX. Testi super
dilatoria inducto non creditur super principali, nec cogitur deponere;
secus si super peremptoria. Tunc
enim cogi potest, ut iuret deponere super toto.
- CAP. XXX. Dicta testium
non sunt ad petitionem tertii publicanda. Et is, qui produxit testes
coram certis iudicibus, non potest ad eundem effectum coram iudicibus
aliis illos producere; sed illorum attestationibus debet esse contentus.
- CAP. XXXI. Publicatis
attestationibus non opponitur in personas testium; tres casus excipit, et
ad secundum determinationem subdit.
- CAP. XXXII. Si actoris et
rei testes contraria deponunt, fidem sibi non derogant, sed praevalent
digniores, et verisimiliora deponentes, et, si in ceteris est disparitas,
praefertur numerus.
- CAP. XXXIII. Ad probanda
impedimenta electi, laici et feminae admittuntur. Adde: et testes de auditu
et fama sufficienter non probant.
- CAP. XXXIV. In causa
liberali contra contumacem, etiam lite non contestata, testes recipi
possunt. Hoc dicit notabiliter
secundum lectur. communem.
- CAP. XXXV. Publicatis attestationibus,
admittitur adversarius ad probandum contrarium, si ante publicationem
super hac probatione contraria instrui non potuit. H. d. et est casus
singularis.
- CAP. XXXVI. Indulgenda est
in causa quarta productio testium petita cum solennitate legali, causa
legitima non refragante; alias legitime appellatur.
- CAP. XXXVII. Diligenter
examinandi sunt testes, et puniendi qui eos impediunt; et ipsorum testium
multitudo est per iudicem refrenanda.
- CAP. XXXVIII. Attestationes
receptae in summario fidem non faciunt in plenario iudicio. Et illarum publicatione non obstante iidem vel
alii testes super eisdem capitulis recipi possunt.
- CAP. XXXIX. Religiosi etiam
ad testificandum non admittuntur absque iuramento, nisi a partibus
remittatur.
- CAP. XL. Delegatus necessarius in testem
removetur a iudicando, et alius subrogatur.
- CAP. XLI. Ne probationis copia pereat, citato
adversario recipiuntur et publicantur testes, quos reus induxit.
- CAP. XLII. Si materia
antiqui capituli repetitur aliquo addito, quod subiicitur necessitati probandi,
possunt testes etiam antiqui publicatis attestationibus produci.
- CAP. XLIII. Recipiuntur et publicantur testes,
qui interfuerunt sententiae, ubi per scripturam de sententia non apparet.
- CAP. XLIV. Publicatis attestationibus possunt
produci testes super eodem articulo, vel directe contrario, qui prius
fuerunt producti in iudicio summario seu extra iudicium. H. d. secundum
notabiliorem intellectum, non ponendo aliquam specialitatem in causa
matrimoniali. Et tunc expone textum in fin. ibi, in hoc casu; scilicet quum testes
alias producti reproducantur. Panorm.
- CAP. XLV. Excommunicari
possunt qui partem impediunt in testibus producendis et denunciandi sunt
testes non teneri iuramento de veritate non dicenda. Et si consauguinei impediunt testes actoris de
veritate non dicenda, punitur reus, de cuius voluntate hoc fieri praesumitur.
- CAP. XLVI. Qui testificata
non didicit, nec renunciavit testibus producendis, super antiquis
articulis seu capitulis testes etiam alias productos producere potest.
- CAP. XLVII. Ponit concilium
duodecim, sine quibus ad probandam consanguinitatem in causa
matrimoniali, non valet testimonium de auditu. H. d. summando
generaliter.
- CAP. XLVIII. Post
publicationem ad petitionem producentis interrogari non debent testes,
nisi quando dolo vel negligentia examinatorum super omnibus capitulis
interrogati non fuerunt.
- CAP. XLIX. Testes probatorios et roprobatorios
probatoriorum reprobare licet; sed reprobatorios reprobatorium non licet.
- CAP. L. Attestationes receptae per arbitrum
fidem faciunt in iudicio, si testes mortui sunt; si vivunt, est in
optione illius, contra quem testes producti sunt, an velit attestationes
recipere, an testes de novo deponere. Et adde: etiamsi
attestationes publicatae sunt. Et hoc ultimum non. est in I. fin. C. eod., ubi ponitur casus huius decret.
- CAP. LI. Non creditur testi
etiam religioso, qui sine iuramento deponit.
- CAP. LII. Diligenter et
sigillatim examinandi sunt testes. Supple: etiamsi agitur de vita et
miraculis alicuius canonizandi. Abbas.
- CAP. LIII. Iterum
examinandus est testis, qui obscure deposuit. Supple tu: ex iudicis officio.
- CAP. LIV. Perseverans in
crimine, etiam in civili repellitur a testimonio; emendatus vero, non
infamis, admittitur in civili, et etiam criminali mota civiliter. Fallit in periuro, qui in criminali repellitur.
- CAP. LV. Quarta productio
non est danda sine solennitate legali, de qua hic.
- CAP. LVI. Accusatus
criminaliter non admittitur in testem contra alium in causa criminali sua
accusatione pendente, nisi in exceptis criminibus.
TITULUS XXI. DE TESTIBUS
COGENDIS VEL NON.
- CAP. I. In causa civili
monendi et inducendi testes sunt ad testificandum, et, si se subtrahant
odio, gratia etc., compelluntar.
- CAP. II. Ubi testimonium est necessarium,
compellendi sunt testes ad illud ferendum, etiam per suspensionis,
excommunicationis et depositionis sententiam.
- CAP. III. Testis, qui timore adversae partis se
subtrahit, testificari compellitur, adde: etiam in criminali, secundum
communem intellectum, et sic aliquid additur ad c. 1. supr. eod. et c.
Dilectorum. infr. eod.
- CAP. IV. Compelluntur
testes etiam in criminali, quos accusatus malitiose accusatori subtraxit.
Hoc dicit secundum verum et
communem intellectum. Abbas.
- CAP. V. Si res aliter
probari non potest, etiam in causa criminali compellendi sunt testes. H. d. secundum lecturam notabiliorem.
- CAP. VI. Super
consanguinitate probanda cogendi sunt testes. Ita communiter summatur. Sed Panorm. non placet
hoc summarium, et ideo summat, sicut c. 1. supra eod.
- CAP. VII. Testis synodalis,
qui coram ordinario super matrimonio deposuit, non compellitur iurare
super eo coram delegato; hoc primo. Propter supervenientem infamiam a
testimonio repellitur; hoc secundo. Potest tamen, si erraverit, in
continenti, non ex intervallo, dictum suum corrigere. Hoc tertio.
- CAP. VIII. Quum de fama vel vitio falsitatis
inquiritur, cogendi sunt testes. Hoc dicit secundum Ioan. Andr., sed
secundum Panorm. nimis restringit textum.
- CAP. IX. Testes, qui se
subtrahunt, etiam in criminali cogendi sunt.
- CAP. X. Non summatur propter varietatem
lecturarum, nec etiam dividitur.
- CAP. XI. Ad detegendam
veritatem coniurationis coguntur socii, etiam iurati.
TITULUS XXII. DE FIDE
INSTRUMENTORUM.
- CAP. I. Instrumenti exemplum non solenniter
sumptum fidem non facit absque originali. H. d. secundum ipsius mentem.
- CAP. II. Corruit instrumentum, si testes
inscripti decesserint, nisi sigillum habeat authenticum, vel a notario
sit confectum.
- CAP. III. Rescriptum apostolicum propter rasuram
in loco non suspecto non censetur vitiosum. H. de secundum mentem.
- CAP. IV. Redarguenti privilegium de falso, iudex
faciet illud exhiberi coram iudice et paucis, et in loco congruo et
securo, et interim stabitur sententiae latae per illud.
- CAP. V. Instrumentum vel privilegium, quo quis
utitur coram iudice, adversario integraliter legi non debet, sed solum
illud capitulum, de quo agitur, edi debet.
- CAP. VI. Instrumentum publica manu non confectum,
habens sigillum, cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae,
vel enormem patitur fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis
facit ad titulum. Et est casus quotidianus et notabilis pro istis
sigillis antiquis. Panorm.
- CAP. VII. Non valent
literae super absolutione voti per cruce signatos impetratae tacita
veritate vel expressa falsitate.
- CAP. VIII. Si de extravaganti
dubitatur, an decretalis sit authentica, aut est iuri consona, et tunc
iudicatur secundum illam; aut dissona, et tunc Papa consulitur.
- CAP. IX. Post publicatas
attestationes usque ad conclusionem possunt instrumenta produci. Hoc
primo. Consuetude loci facit instrumentum authenticum. Hoc secundo.
- CAP. X. Falsitas
instrumenti, vel quod deest instrumento, probari potest per testes.
- CAP. XI. Defectus literae
non vitiat rescriptum.
- CAP. XII. Licito appellatur
a iudice, qui parti hoc petenti non facit edi communia instrumenta.
- CAP. XIII. Scripturae
contrariae ab eodem productae fidem non faciunt.
- CAP. XIV. Si in instrumento
debiti exprimitur causa, condemnatur debitor, nisi probet indebitum. Si non exprimitur, nccesse est, ut creditor
probet, id fore debitum.
- CAP. XV. Auctoritate ordinarii potest notarius
tabellionis mortui notas in publicam formam redigere.
- CAP. XVI. Instrumentum exemplatum per
tabellionem auctoritate ordinarii, eandem vim habet cum originali.
TITULUS XXIII. DE PRAESUMPTIONIBUS.
- CAP. I. Sicut manifesto nocens est poenae
obnoxius, ita et occultus, licet postea dicat, se ioco fecisse.
- CAP. II. Ex violenta
praesumptione fertur definitiva. Et
est casus notabilis.
- CAP. III. Conversatio in
adolescentia facit praesumptionem in senectute.
- CAP. IV. Praesumitur contra illum, qui
dilationibus subterfugit iudicium.
- CAP. V. Qui ex duobus illatis alterum negat,
reliquum affirmare praesumitur.
- CAP. VI. Ex praeteritis
praesumitur circa futura.
- CAP. VII. Ex vicinitate
praesumitur notitia facti loci vicini.
- CAP. VIII. Praesumitur factum notum in vicino
loco, quod est notum in remoto.
- CAP. IX. Ex praeteritis
praesumitur circa futura.
- CAP. X. Efficacior probatio requiritur ab eo,
qui probare vult illud, quod non est verisimile.
- CAP. XI. Per cohabitationem
diutinam et famam de matrimonio et contractibus matrimonialibus ac alia
adminicula probatur matrimonium. Panorm.
- CAP. XII. Per violentam praesumptionem probatur
carnis copula.
- CAP. XIII. Idem dicit, ut praeced. cap.
- CAP. XIV. Propter
praesumptionem etiam vehementem non debet quis de gravi crimine
condemnari.
- CAP. XV. Non praesumitur incontinens in
senectute, qui in iuventute continuit, maxime si est literatus.
- CAP. XVI. Is, pro quo beneficiando scribitur cum
clausula, si idoneus fuerit, non tenetur probare se idoneum, quum idoneus
praesumatur.
TITULUS XXIV. DE IUREIURANDO.
- CAP. I. Agi potest ad
relaxationem iuramenti, cuius implementum turpitudinem continet ex parte
suscipientis. H. d. quoad
intellectum, et est casus notabilis. Abbas.
- CAP. II. Non valet
iuramentum praestitum a praelato de non repetendis rebus ecclesiae. Vel sic: a iuramento meticuloso fit absolutio
per iudicem ecclesiasticum.
- CAP. III. Non deierat qui iuramenti implementum
in melius commutat, et non adstringitur quis iuramento ad implendum quod
iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu praebuit
iuramentum.
- CAP. IV. Ponitur forma iuramenti septem capitula
continens, secundum quam iurant Papae episcopi; sed hodie omnes
recipientes dignitatem a Papa sibi iurant. Hoc sit pro summario et
divisione.
- CAP. V. Non tenetur
clericus episcopo suo obedientiae iuramentum praestare, nisi ratione
administrationis sibi concessae.
- CAP. VI. Qui se obligavit ad usuras solvendas,
solvere non cogitur, nisi iuraverit; quo casu cogitur, sed repetit.
- CAP. VII. Debitor, qui iuravit, creditori nullum
gravamen super re pignorata inferre, donec solverit debitum, non auditur
repetens pignus, volendo compensare fructus in sortem; sed debet prius
debitum integraliter solvere, et demum rem cum fructibus inde perceptis
exposcere. H. d. et est casus notabilis.
- CAP. VIII. Si iuramentum per
metum extortum servari potest sine interitu salutis aeternae, servandum
est; ecclesia tamen Romana consuevit a tali iuramento absolvere.
- CAP. IX. Monachi, qui pro
debito monasterii iurant stare in obstagio, et fideiussores, qui
iuraverunt creditorem indemnem servare, iuramenta servare coguntur.
- CAP. X. Periurus est et ab ecclesia removendus
qui non necessitate, sed voluntate venit contra licitum iuramentum.
- CAP. XI. Si praesentatus iurat praesentanti de
antiquo censu augendo, et postea contrarium iurat instituenti, valet
secundum, et non primum; tamen ab ecclesia removetur.
- CAP. XII. Episcopi de
periurio gravius quam alii sunt puniendi. H. d. – §. 1. Illicitum est
iuramentum de non praebendo subsidium coniuncto. H. d.
- CAP. XIII. Non valet iuramentum monachi
claustrum abiurautis, et sibi de hoc gravis poenitentia imponitiur.
- CAP. XIV. Vasallus, qui
iuravit praelato, successoribus iurare non cogitur.
- CAP. XV. A iuramento per
metum extorto ecclesia solet absolvere, et eius transgressores ut
peccantes mortaliter non puniuntur.
- CAP. XVI. Si is, cuius
mandato stare iuravi, aliquid inihi praecipit contra iuramentum per me
prius licite factum, illud servare non teneor. H. d. Inhaerendo verbis literae.
- CAP. XVII. Qui iuravit ecclesiam defendere, et
requisitus sine iusta causa recusat, periurus est, nec eum defendit
appellatio.
- CAP. XVIII. Iurans scienter illicitum, non
indiget absolutione, sed tenetur illud non observare. Si vero iuravit
ignoranter, debet illud observare, si aliquo licito modo est observabile.
Si autem iuravit licitum quod putabat illicitum, debet observare
iuramentum, sed de animo depravato aget poenitentiam.
- CAP. XIX. Non valet
iuramentum praestitum in praeiudicium iuris superioris.
- CAP. XX. Iurans usuras non repetere, potest
iuramento non obstante ex nova causa repetere. H. d. secundum intellectum
notabiliorem.
- CAP. XXI. Iuramentum
generale debet ita intelligi, si fieri potest, ut non obviet iuri; alias
tanquam temerarium non obligat contra iuris observantiam.
- CAP. XXII. Si unum iuramentum uni debitum alteri
praestatur, illicitum est, et eo non obstante cui debetur praestandum
est.
- CAP. XXIII. Qui iuravit stare mandato alicuius,
non tenetur parere, si praecipit illicita, ut quod filium exheredet, vel
uxorem abiuret.
- CAP. XXIV. Ex causa levi et temeraria coniuges
etiam quoad torum et mutuam cohabitationem se separare non possunt, etiam
cum iuramenti interpositione.
- CAP. XXV. Is, qui iuravit cum muliere
contrahere, propter supervenientem fornicationem vel deformitatem eam repellere
potest; propter praecedentem non. H. d. – (Illud autem etc.:) Si vir
iuravit non accusare uxorem, temerarium est iuramentum. Sed si specialiter
de adulterio hoc iuravit, denunciare poterit; sed accusare non debet.
- CAP. XXVI. Licite ex causa
necessaria etiam per religiosos iuratur.
- CAP. XXVII. Iuramentum
contra utilitatem ecclesiasticam praestitum non tenet.
- CAP. XXVIII. Iuramentum
praestitum super actu a lege infirmato principaliter favore iurantis,
licet secundario in favorem publicum, necessario est observandum, si non
vi, nec dolo fuit praestitum, et in alterius praeiudicium principaliter
non redundat. H. d. multum
singulariter considerata medulla capituli.
- CAP. XXIX. Movens bellum iniustum compellitur
restituere, quae per violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus
indebite iuramenta extorsit. H. d. usque ad vers.: Iuramentum. – §. 1.:
Non adstringitur quis iuramento ad implendum quod iuravit, si ab alia
parte non impletur, cuius respectu praestitum est iuramentum.
- CAP. XXX. Clerici non
habentes temporalia a laicis non tenentur eis praestare iuramenta
fidelitatis.
- CAP. XXXI. Qui iurat non
esse contra aliquem, potest in causis propriis et ecclesiae suae esse
contra eum. H. d. secuudum intellectum glossae.
- CAP. XXXII. Quum agitur de
usuris, potest iudex in qualibet parte litis ex officio suo deficientibus
probatiouibus exigere a partibus iuramentum de veritate dicenda. Et eadem
ratione idem in qualibet causa, in qua imminet peccatum. H. d. secundum Panormitanum.
- CAP. XXXIII. Si positus in dignitate alienat
bona dignitatis, non valet alienatio; et ipsemet revocare debet, non
obstante iuramento de non revocando; maxime, si prius iurat non alienare.
H. d. secundum verum intelleutum Panormitanus.
- CAP. XXXIV. Si mulier iuravit, aliquem esse suum
maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur
ei licentia cum alio contrahendi.
- CAP. XXXV. Qui iuravit
servare statuta edita, et postea per illud iuramentum aliter non iurando
promisit servare edenda seu postea edita, non tenetur ex iuramento ad
noviter edita. H. d. secundum verum
intellectum.
- CAP. XXXVI. Iuramentum litis
decisorium a iudice delatum, sine iusta causa recusari non potest;
delatum vero a parte licite recusatur et refertur; in actione tamen
famosa non licet reo referre. Hoc dicit, usque ad §. Sane. – §. 1. Actore
ninil probante reus est absque omni onere absolvendus; si vero
praesumptio est pro eo, defertur reo iuramentum vel ipsi actori,
consideratis personarum et causae circumstantiis. H. d.
TITULUS XXV. DE EXCEPTIONIBUS.
- CAP. I. Si testis de crimine contra eum excepto
convincitur, vel alias convictus apparet, repellitur a testimonio; sed de
crimine non punitur, si non tangit negotium principale.
- CAP. II. Reo excipiente de
excommunicatione contra actorem, non obstat communionis replicatio.
- CAP. III. Habens plura beneficia contra alium de
pluralitate non excipit. H. d. Ioan. Andr.
- CAP. IV. Iudex statuere debet terminum ad omnes
dilatorias proponendas, post quem excipientem non audiet, nisi in tribus
casibus hic exceptis.
- CAP. V. Excommunicatus excipere, appellare, et
omnem defensionem facere potest; sed reconvenire non potest.
- CAP. VI. Excipiens non
videtur fateri ea, quae in exceptione includuntur, et exceptio falsi
potest etiam post sententiam opponi.
- CAP. VII. Si exceptio
iurisdictionis exclusiva, propter quam fuit appellatum, probatur vera,
iudex appellationis non debet de principali cognoscere, sed supersedere.
H. d. intelligendo, quod isti erant iudices appellationis, et est
notabilis intellectus. Panorm.
- CAP. VIII. Pro defensione suae ecclesiae potest
quis opponere exceptionem excommunicationis, periurii, vel aliam legitimam
exceptionem, nec per replicationem excommunicationis vel periurii repelli
potest.
- CAP. IX. Si per exceptionem suspensionis, contra
quam replicatur de nullitate, ordinatio ecclesiae retardatur, fit
absolutio ad cautelam.
- CAP. X. Excommunicationis
exceptione non obstante, valet rescriptum impetratum in causa
appellationis, licet de excommunicatione lata post appellationem a gravamine
non faciat mentionem. Hoc dicit, et secundum hoc est casus notabilis et
singularis, per quem forte posset colligi una regula, quod de innovato
post appellationem etiam ab interlocutoria non est necesse in rescripto
facere mentionem. Panorm.
- CAP. XI. Per exceptionem
excommunicationis a prosecutione appellationis etiam originalis actor
repelli non debet. H. d. et est casus singularis, quatenus dicit de
actore.
- CAP. XII. Reus in qualibet
parte litis excommunicationem contra actorem obiiciens auditur, et, si
malitiose distulerit, in expensis condemnatur, et dato, quod non
excipiat, ipse iudex publice excommunicatum repellet.
- CAP. XIII. Non competit exceptio rei iudicatae
reo absoluto, quia non possidebat.
- CAP. XIV. Valet rescriptum impetratum ab
excommunicato super prosecutione appellationis, licet de excommunicatione
non fecerit mentionem.
TITULUS XXVI. DE PRAESCRIPTIONIBUS.
- CAP. I. Episcopus contra episcopum locum per se
conversum ad fidem praescribit triennio, sed, quum vacat ecclesia vel est
in schismate, non praescribitur contra ipsam.
- CAP. II. Duobus modis summatur, primo sic:
Taciturnitas praelati non nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic:
In rebus invasis non currit praescriptio. Ioan. Andr.
- CAP. III. Per quietam et
sinceram possessionem triginta annorum praescribit ecclesia rem privati. H. dicit, prout
loquitur in praescriptione ecclesiae active, et iste intellectus tenendus
est.
- CAP. IV. Quarta decimarum
et funeralium praescribitur contra episcopum, si quadraginta annorum
spatio non solvatur, et cathedralis ecclesia interim non vacavit.
- CAP. V. Possessor malae
fidei non praescribit.
- CAP. VI. Una ecclesia in
parochia alterius quadraginta annorum spatio decimas praescribit.
- CAP. VII. Laici spiritualia
possidere non possunt; ergo et per consequens nec praescribere. H. d. et quotidie allegatur.
- CAP. VIII. Si contra
praescriptionem XL. annorum, quae sola currit contra ecclesiam, opponatur
interruptio, uterque probabit.
- CAP. IX. Fines praediorum
ecclesiasticorum quadraginta annorum spatio praescribuntur.
- CAP. X. Tempore
hostilitatis non currit praescriptio.
- CAP. XI. Procurationes, quae debentur legatis et
nunciis apostolicae sedis, praescribi non possunt.
- CAP. XII. Subditus non praescribit obedientiam
contra praelatum.
- CAP. XIII. De iuribus ad Romanam ecclesiam
spectantibus currit sola centenaria praescriptio.
- CAP. XIV. De centenaria praescriptione, quae
solum currit contra Romanam ecclesiam, tempora schismatum deducantur.
- CAP. XV. Praelatus inferior potest praescribere
in certis ecclesiis suae dioecesis totum ius episcopale; subducitur tamen
de praescriptione tempus, quo vacavit ecclesia cathedralis.
- CAP. XVI. Non potest subditus contra superiorem
visitationem aut procurationem ratione visitationis debitam in se ipso
praescribere, quamvis alius in personam alterius praescribere posset
utramque.
- CAP. XVII. Qui alieno nomine possidet, non
praescribit; nec etiam is, qui proprio nisi habeat bonam fidem et iustum
titulum, si praesumptio est contra eum. Hoc dicit secundum Ioan. Andr.
addita suppletione Panormitani.
- CAP. XVIII. Abbas in
capellis praescribere potest iura episcopalia; obtinet tamen in his
solis, quae praescripsit. H. D.
quoad titulum.
- CAP. XIX. Qui
praescriptione completa privilegium contrarium impetrat, et utitur illo,
praescriptioni, renunciat. Si
praescriptio non erat completa, malam fidem habet, et ideo non
praescribit.
- CAP. XX. Non in foro
canonico nec civili valet praescriptio cum mala fide.
TITULUS XXVII. DE SENTENTIA
ET RE IUDICATA.
- CAP. I. Sententia lata
contra leges vel canones non tenet, nec ab ea opus est appellare. Panorm.
- CAP. II. Lites debent celeriter terminari.
- CAP. III. Sacerdos sine
iusta causa non est deponendus.
- CAP. IV. Iuste quis petit
sententiam a Papa confirmari, si iuste et rationabiliter fuit lata.
- CAP. V. Iudex deputatus
super exsecutione sententiae, admittit exceptionem fraudis seu nullitatis
sententiae, non ad effectum, ut super ea pronunciet, sed ut negotium ad
superiorem, qui iudicavit, transmittat, si illam probabilem repererit. H. d. notabiliter.
- CAP. VI. Non sufficit reo
damnato ad traditionem possessionis tradero pignus pro ipsa possessione.
- CAP. VII. Sententia lata
contra matrinionium nunquam transit in rem iudicatam; unde quandocunque
revocatur, quum constat de errore.
- CAP. VIII. Retractatur
sententia praetextu iniquae consuetudinis lata contra ecclesiam.
- CAP. IX. Sententia iniqua
retractatur per superiorem; licet causa fuerit appellatione remota
commissa. Si autem continet
manifestam iniquitatem, est nulla. H. d. intelligendo, quod ponat duos
casus.
- CAP. X. Sententia lata
contra absentem non contumacem in causa matrimoniali non valet. H. d. intelligendo, qnod haec mulier non fait
contumax. Panorm.
- CAP. XI. Sententia divortii
in causa matrimoniali rite lata, ad solum coniugis confessionem
asserentis contrarium non revocatur, sed interim ei statur, donec
legitime de contrario doceatur. Ita
summatur, ut aliquid de novo afferat, Panorm.
- CAP. XII. Si Papa contra
pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur
collatio, et non tenet.
- CAP. XIII. Valet sententia
contra ius litigatoris lata, si sub ea infra X. dies non fuerit
appellatum. Vel sic aliter: Per sententiam, a qua non fuit appellatum,
potest ecclesia subiici praelato inferiori episcopo, seu ad aliam
ecclesiam pertinere.
- CAP. XIV. Sententia contra
actorem lata, nihil iniqui continens, venit in causa appellationis
confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore fuisse probatum,
dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic in litera, et
secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.
- CAP. XV. Si sententia
praecipit aliquid fieri ad certum terminum, tempus decendii ad
appellandum currit a tempore sententiae, non autem a die finiti termini.
Hoc primo. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis in
personali, potest a iudice ex causa arctari, et sponte terminum arctatum
recipiens non potest post decendium appellare, licet non constet, iudicem
ex causa terminum abbreviasse. Hoc secundo. Ab exsecutione sententiae non
appellatur, nisi in exsecutione modus excedatur. Hoc tertio d. evacuando medullam cap. secundum
Panorm.
- CAP. XVI. Sententia potest probari per testes;
licet non deponant de causis, quae solent iudicem movere ad
sententiandum.
- CAP. XVII. Ab eadem sententia potest appellare
nedum reus victus, sed etiam tertius, cuius interest; et poterit
sententia quoad reum nil de suo iure docentem confirmari, respectu vero
tertii rationabiliter appellantis infirmari.
- CAP. XVIII. Si citatus ad
sententiam ex legitima causa iudici ignota non comparuit, tenet sententia
eo absente lata, sed retractatur eo probante legitimam absentiae causam.
Si vero impedimentum probatur non plene, non retractatur sententia, nisi
prius doceat de ipsius iniquitate. H. d. et est verus et not. intellectus
secundum Panorm., quem alii doctores non dare dilucidarunt.
- CAP. XIX. Papa in sententiis, quas profert,
ordinem iuris servat.
- CAP. XX. Secunda sententia,
in diversa instantia contra primam lata, tenet mero iure; nec debet
infringi, etiamsi sit iniusta, ex quo ab ea non fuerit appellatum;
praesertim si prima sententia secundis iudicibus non fuit ostensa. H. d. Panorm.
- CAP. XXI. Tenet sententia
contra privilegium ostensum vel non ostensum, si ab ea non fuerit
appellatum vel supplicatum.
- CAP. XXII. Sententia, a qua
fuit appellatum, retractatur, si constat, testes, ad quorum dicta tantum
lata fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.
- CAP. XXIII. Damnatus in
actione iniuriarum infamis est, et per Papam potest famae restitui. H. d. prout communiter summatur.
- CAP. XXIV. Revocata sententia propter defectum
iurisdictionis, ut, quia unus ex iudicibus publice excommunicatus erat,
vel propter iuris ordinem non servatum, iterum de principali quaeritur.
- CAP. XXV. Res inter alios iudicata aliis non
nocet. Fallit in eo, qui passus est illum litigare, cui secundo loco
competebat actio vel defensio, vel a quo causam in iure iudicato habuit.
- CAP. XXVI. Si duo ordinarii
pronunciant contraria, tenet sententia pro reo. Fallit in quatuor casibus hie contentis, et
similibus. Si vero delegati discordant, delegans est adeundus; si
arbitri, neutra tenet.
TITULUS XXVIII. DE
APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
- CAP. I. Collatio beneficii
facta post appellationem ex probabili et verisimili causa interpositam
est ipso iure nulla.
- CAP. II. Appellatio generalis respectu causae
non valet.
- CAP. III. A correctione
legitima non appellatur, nisi modus excedatur. H. d. inspecta mente literae.
- CAP. IV. Si appellans infra
terminum, a iudice, a quo appellavit, vel a se ipso statutum,
appellationem non prosequitur, sententiae vel iudicio illius stare
compellitur.
- CAP. V. Appellans ad
prosequendum habet annum, et ex causa biennium, nisi iudex moderetur. Et
si infra id tempus non prosequitur, rata manet sententia, vel redit ad
primum, si ante sententiam appellavit. H.
d. – §. 1. Qui de crimine impetitur, appellare potest, nisi sit notorium.
Hoc dicit.
- CAP. VI. Coram iudice, a
quo appellavi in una causa, possum in alia conveniri, nisi eum recusem ut
suspectum.
- CAP. VII. Si a iudice
inferiori unus appellat ad Papam, alius ad inferiorem, tenetur appellans
ad Papam comparere ad citationem iudicis inferioris, saltem allegaturus
appellationem suam; alias valebit processus a minori, nisi sciverit
appellationem interiectam ad Papam. – §. 1. A civili iudice, qui non est
de temporali iurisdictione ecclesiae, non appellatur ad Papam. H. d. usque ad finem.
- CAP. VIII. Lapsus biennii
non praeiudicat appellanti, quo minus ex causa legitima audiatur, saltem
per beneficium restitutionis in integrum. H.
d. secundum uberiorem intellectum.
- CAP. IX. Si reus post
citationem vel notitiam literarum ivit ad curiam, delegatus in causa
procedat; alias non. Hoc dicit, cum
c. Suggestum infra. eod.
- CAP. X. Supersedetur
propter articulum, in quo appellatum est, etiam super principali causa,
si sine illo articulo expediri non potest. H. d. inhaerendo literae. – §.
1. Non obstante appellatione, ex falsa causa interposita, potest iudex ad
ulteriora procedere. H. d.
- CAP. XI. Etiam pro minoribus seu levioribus
causis appellari potest.
- CAP. XII. Secundum canones appellatur etiam ante
sententiam; secundum leges non, nisi in quibusdam casibus. Hoc primo. Et
appellatio et recusatio aequiparantur in hoc, quia, sicut in appellatione
requiritur causa rationabilis, ita et in recusatione. Hoc secundo. Et
tempus assignatum iudici ad causam decidendam incipit currere a tempore
praesentationis rescripti. Hoc tertio secundum verum intellectum.
- CAP. XIII. Conventus super
iniuria clerici vel super adulterio appellare potest, nisi sit notorius. H. d. cum c. sequ.
- CAP. XIV. Summatum est
supr. cap. proximo.
- CAP. XV. Hoc cap. summatum
est supr. eod. cap. Meminimus.
- CAP. XVI. Excommunicatus
pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si
apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim
celebravit divina.
- CAP. XVII. Si appellans
turbatur in possessione, super qua fuit appellatum, iudex a quo potest
illam possessionem sibi reformare, appellatione in suo statu permanente. H. d. secundum communem intellectum.
- CAP. XVIII. Generalis et vaga appellatio
respectu cuiuslibet gravaminis non valet, sed restricta ad certam causam.
Sic.
- CAP. XIX. Appellatio frivola non excusat
inferiorem, quo minus teneatur obedire superiori, et ut de contemptu
puniatur, nisi innocentiam suam aliter purget. H. d. et est casus
notabilis in eo, quod dicitur, istum esse puniendum.
- CAP. XX. Si mandatum factum
ei, qui iuravit stare iudicio ecclesiae, excedit limites iuramenti et
licitae promissionis, appellare poterit; alias secus. H. d. compendiose. Abb.
- CAP. XXI. Summa ut supr. cap. proximo.
- CAP. XXII. Appellans ab
ordinario postea de delicto ab eo commisso puniri potest per ipsum
ordinarium. H. d., sed supple ad textum, idem esse de antea commissis, si nunc de
illis accusatur, ut cap. Ad haec 1.
supr. eod. et cap. Proposuit. infra eod.
- CAP. XXIII. Qui non detulit
appellationi sui adversarii, de sua posteriori circa idem contra eum
excipere nequit.
- CAP. XXIV. Appellans ab
ordinario in una causa, in aliis coram eo respondere tenetur, potest
tamen eum recusare ut suspectum, nisi conveniatur de crimine manifesto,
et in quo non cadit excusatio nec suspicio, ut quia imponitur poena iuris
surgens ipso facto. H. d. secundum
intellectum.
- CAP. XXV. Absolvitur
excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne
absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet
limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia
vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente,
ut in cap. Ex parte 1. infra, de
verb. signif.
- CAP. XXVI. Praelatus
subditum suspendere vel excommunicare non debet, nisi monitione
praemissa, nec subditus contra disciplinam ecclesiasticam appellare
potest, maxime si est religiosus. Et iudex a quo praefigit terminum
appellanti ad appellationem prosequendam, infra quem si non prosequitur,
iudex a quo reassumit iurisdictionem. Appellans vero non prosequens
appellationem suam, condemnatur in expensis, appellato hoc prosequenti.
- CAP. XXVII. Iudex a quo non
obstante appellatione cognoscit de causa, si appellans non prosequitur. Hoc primo. Et iudex, ut suspectus recusatus,
potest alteri causam committere. Hoc secundum.
- CAP. XXVIII. Si canonicus ad residentiam monitus
appellat, statuitur sibi terminus ad appellationem prosequendam, et
interim deservitur beneficio per vicarium de fructibus beneficii
sustentandum. Et si appellationem non prosequitur, vel residentiam non facit,
privatur praebenda.
- CAP. XXIX. A iudice
iurisdictionem exsequente non appellatur.
- CAP. XXX. Qui ante
citationem vel notitiam literarum misit nuncium ad Papam, appellare
potest, ne delegatus procedat, secus si post.
- CAP. XXXI. Qui non detulit
appellationi interpositae ad Papam, mittitur cum literis ordinarii ad
curiam puniendus.
- CAP. XXXII. Contra constitutiones regulares
appellatio religiosum non defendit.
- CAP. XXXIII. Iudex a quo potest praefigere
terminum appellanti ad prosequendam appellationem, quo lapso reassumit
iudex iurisdictionem.
- CAP. XXXIV. Si praecedente
gravamine quis submittit se protectioni superioris, habetur pro
appellante, dummodo servaverit ea, quae in appellatione sunt necessaria.
- CAP. XXXV. Causa non est ad
iudicem a quo remittenda appellatione adhuc non iustificata, nisi de
partium consensu.
- CAP. XXXVI. Delegatus etiam
datus cum clausula “appellatione remota” recusari potest, si est
consanguineus impetrantis, vel si fuit advocatus eius in illa causa.
- CAP. XXXVII. Sententia
interdicti non suspenditur per appellationem sequentem.
- CAP. XXXVIII. Iudex
appellationis remittit appellantem et causam ad priorem iudicem, nisi
sibi constiterit a gravamine vel iniusta sententia fuisse appellatum.
- CAP. XXXIX. Si appellans,
qui non prosequitur, redit ad iudicem a quo, et iterum gravatur, non
obstante prima desertione potest iterum appellare. H. d. et est casus notabilis. Panormit.
- CAP. XL. Sententia excommunicationis, suspensionis
vel interdicti lata sub conditione suspenditur, si ante conditionis
eventum fuerit appellatum. H. d. inhaerendo verbis literae, ut sic
satisfaciat cuilibet lecturae. Et est decisio subtilis et multum
allegabilis.
- CAP. XLI. Si per rescriptum committantur plures
articuli connexi, et in uno removeatur appellatio, intelligitur remota
etiam in aliis. Hoc dicit. – §. 1. Causa suspicionis proponenda est coram
iudice, qui recusatur, et probanda coram arbitris, H. d.
- CAP. XLII. Non tenetur
iudex vel adversarius deferre appellationi, cui non detulit appellans.
- CAP. XLIII. Habet duos
intellectus; secundum primum hoc intendit: Merus exsecutor non recusatur,
nec ab eo appellatur, nisi modum excedat, maxime si est datus cum
clausula: “appellatione remota.” Secundum alium intellectum h. d.: A
iudice suspecto non receditur per appellationem, nisi modum excedat.
- CAP. XLIV. Si appellatio
recipitur a iudice, vel approbatur a parte, terminus ad eam prosequendam
praefixus obtinet vicem peremptorii, ut in absentem procedatur, ac si
peremptorie fuisset citatus; nec talis terminus praeveniri poterit ab
aliqua partium.
- CAP. XLV. Appellatione
deserta per negligentiam appellantis, potest iudex ex officio procedere
in casibus, in quibus eius officium exuberat. Et est casus valde notabilis.
- CAP. XLVI. Contra electum vel confirmatum,
nullum aliud ius exspectantem, non admittitur regulariter exceptio vel
appellatio, maxime frustratoria ad impediendum electionis vel
confirmationis effectum; sed possessione habita poterit accusari vel
denunciari. H. d. et secundum hoc est casus notabilis.
- CAP. XLVII. Appellari potest, si locus non tutus
partibus assignatur, etiamsi sit scriptum appellatione remota.
- CAP. XLVIII. Licite appellat reus, si non
auditur excipiens, procuratorem actoris non habere sufficiens mandatum,
vel se prius conventum per alias literas, de quibus non fit mentio in
secundis. Hoc dicit quoad titulum.
- CAP. XLIX. Licite appellat reus, si non auditur
petens declarari rem petitam in libello.
- CAP. L. Iudex a quo non
potest statuere terminum ad finiendam appellationem; quod si fecerit,
intelligitur statuisse ad se praesentandum.
- CAP. LI. Qui extra iudicium
appellat ex verisimilibus et probabilibus causis, ne in possessione
molestetur, si postea spoliatur, restituitur ante omnia in statum, in quo
erat tempore appellationis emissae. H.
d. inhaerendo verbis literae, et ut mos geratur unicuique lecturae.
Panormitan.
- CAP. LII. Itineris arreptio habet vim
appellationis, si servantur ea, quae servari debent in appellatione. H.
d. secundum unum intellectum intrinsecum.
- CAP. LIII. Per clausulam:
“appellatione remota” inhibetur omnis appellatio, quae a iure non
indulgetur expresse. Hoc dicit, usque ad §. Verum. – §. 1. Licet
excommunicatus ab excommunicatione appellet, nihilominus denunciari
potest, et beneficii reditibus spoliari. Hoc
dicit.
- CAP. LIV. Si appellans ad
superiorem comparet coram iudice inferiori super concernentibus ipsam
appellationem, ipsi appellationi renunciare videtur. Si autem
protestetur, quod propter hoc non intendit renunciare appellationi,
tanquam contraria allegans non est audiendus, nisi notorium sit, actum
illum esse iniustum, super cuius emendatione adivit inferiorem. H. d. et est bonus casus.
- CAP. LV. Per appellationem legitime interpositam
principale cum accessoriis ad iudicem appellationis defertur, et
sententiae excommunicationis et interdicti post appellationem latae non
tenent.
- CAP. XLVI. Postquam Papa aliquam causam ad se
revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non
valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet
lecturae satisfiat.
- CAP. XLVII. Si terminum appellationis
prosequendae statutum ab homine altera pars praevenit, hoc tacito literas
impetrando, literae non valent: sed terminum iuris etiam appellatus
praevenire potest, dummodo nimium non praecurrat. Et ubi ex dilatione imminet
periculum, etiam neutra parte prosequente potest iudex ad quem supplere,
partes compellendo ad prosecutionem.
- CAP. LVIII. Altera parte contumaciter absente
potest iudex appellationis etiam principale negotium definire, si post
litem contestatam fuerit appellatum.
- CAP. LIX. Notabile et famosum capitulum, habens
multa nova dicta utrumque ius limitantia; et h. d. in summa, inhaerendo
simpliciter verbis literae: Appellans ante sententiam tenetur exprimere
causam rationabilem coram ipso iudice a quo, nec admittitur exceptio,
quod prius miserat nuncium ad sedem apostolicam, vel quod literas
impetraverat, quae nondum sunt iudici praesentatae.
- CAP. LX. Si iudex, a quo
est appellatum a gravamine, illud revocat, potest in principali causa
procedere.
- CAP. LXI. Volens iudicem
recusare, debet coram eodem suspicionis causam proponere, et eam coram
arbitris communiter eligendis probare, qua non probata sua iurisdictione
iudex utitur in principali; ea vero probata, remittit negotium ad
superiorem, vel causam committit de recusatoris consensu. – (Porro etc.:)
In notoriis non admittitur appellatio. In dubiis causa probabilis coram
iudice est exprimenda, quae debeat legitima reputari, quam si non
prosequitur, iudex a quo in causa procedat. Idem si prosequitur, et non
probat. Haec autem constitutio non extenditur ad regulares. H. d.
- CAP. LXII. Si iudex
confessionem advocati eadem die revocatam pro litis contestatione velit
habere, vel processum a subdelegato subdelegati factum ratificat, licita
appellatur.
- CAP. LXIII. Non sufficit
appellanti docere, quod exceptionem legitimam et veram opposuit et
appellavit, nisi doceat propter exceptionem admissam appellasse. H. d. et est casus not. et quotidianus.
- CAP. LXIV. Appellans, qui
terminum appellationi praefigit, si mittit procuratorem ad impetrandum et
contradicendum tantum, et appellatio fuit recepta a iudice, vel approbata
a parte, adversario legitime prosequenti condemnatur in expensis. H. d. secundum communem intellectum, licet
glossa aliud senserit.
- CAP. LXV. Ab eadem sententia ab eodem tertio
appellare non licet.
- CAP. LXVI. Appellatio
omisso medio iudice interposita causam non devolvit exceptione opposita. Hoc dicit secundum communem intellectum.
- CAP. LXVII. Si is, qui desiit esse tutor, nomine
pupilli convenitur invitus, poterit appellare.
- CAP. LXVIII. Si iudex de iure dubitans vult
consulere superiorem, debet consultationis copiam partibus edere; alias
eius verbis consultationis fides non adhibetur.
- CAP. LXIX. Si ante litem
contestatam circa principale negotium iudex aliquid innovat, vel diem
assignatam sine causa praevenit, licite appellatur. Et si procurator datus ad impetrandum super
appellatione non servavit formam mandati, auditur appellans etiam post
annum.
- CAP. LXX. Capitulum famosum et multum
allegabile, et h. d.: Ad iustificandam appellationem ex causa
interpositam probare oportet causae veritatem coram iudice ad quem, nisi
fuerit coram iudice a quo oblata et reiecta. H. d. singulariter usque ad
§. Eidem. – §. 1. Si appellatio non fuit recepta a iudice vel approbata a
parte, sufficit appellanti mittere procuratorem ad impetrandum et
contradicendum, licet pars appellata sit parata in curia prosequi. H. d.
usque ad §. Ille denique. Abbas Siculus. – §. 2. Ante inchoatam
prosecutionem appellationis appellans potest, si vult, invito appellato
petere, ut remittatur ad iudicem a quo; sed condemnabitur in expensis
factis per partem adversam in illa appellatione. H. d. usque ad §. Sane.
Abbas Siculus. – §. 3. Articulus appellationis interpositae a gravamine
discutitur per iudicem ad quem, parte absente per contumaciam, etiam lite
non contestata in appellatione vel principali causa. Hoc dicit, Abbas Siculus.
- CAP. LXXI. Clausula:
“appellatione remota” in medio literarum posita respicit praemissa,
quibus annectitur, non sequentia, nisi repetatur in fine literarum. Et hoc si negotia sunt separata.
- CAP. LXXII. Breve est, sed per alia verba sic
summatur: Appellatio unius prodest alteri, si communi iure iuventur, et
idem sit negotium, et eadem defensionis causa, et sint eadem sententia
condemnati; alias secus.
- CAP. LXXIII. Iustus metus
excusat adeo, quod non appellans habetur pro appellante, si fuerit
protestatus, et appellationis causas duxerit exprimendas.
TITULUS XXIX. DE CLERICIS
PEREGRINANTIBUS.
TITULUS XXX. DE CONFIRMATIONE UTILI VEL INUTILI.
- CAP. I. De re scienter
confirmata per Papam inferior iudex cognoscere non potest, nisi
confirmatio non tenuerit, ut quia subreptitia, vel de re litigiosa. H. d. cum cap. sequenti.
- CAP. II. Idem dicit.
- CAP. III. Literae confirmationis super
sententia, a qua erat appellatum, non valent, si appellatus malitiose
praevenit appellantem; alias pendent, donec de appellatione cognoscatur.
- CAP. IV. Innovatio privilegii novum ius non
tribuit, nec antiquum confirmat; sed, si quod competebat, conservat.
Brevius sic potest summari: Innovatio privilegii non inducit
confirmationem iuris in eo contenti.
- CAP. V. Non valet confirmatio, quam religiosus
impetravit a Papa super temporali administratione seu prioratu, si tacuit
se regularem. Si vero expressit, rescriptum praesumitur falsum, quia Papa
non consuevit concedere. H. d. cum sequent.
- CAP. VI. Idem dicit, quod supra cap. proximo.
- CAP. VII. Sententia seu
laudum contra formam iuris vel compromissi latum per arbitros, licet per
Papam in forma communi fuerit confirmatum, non tenet.
- CAP. VIII. In confirmatione
ex certa scientia dictio “sicut” ponitur causative; nec nocet, si verbum
confirmationis praecedit tenorem connrmati.
- CAP. IX. Collatio ecclesiae
alteri facta per legatum et per Papam confirmata ius dioecesani non
laedit.
No hay comentarios:
Publicar un comentario